Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 291


hic legifer a sui domini latere non discedit. Curam gregis
dominici pastor ille curabat antiquus; sed iste novus
athleta juxta latus summi principis virtutes inserens et
errores extirpans, in statera justiciae ponderat quicquid
dicit. Galilaeus ille tertio Dominum sua voce negavit; sed
absit quod semel abneget Capuanus. O felix vinea, quae
felicem Capuam tam suavis fructus ubertate reficiens,
Terram Laboris irradians, remotos orbis terminos instantia
tuae foecunditatis irradiare non cessas; a cujus
stipite palmites non discrepant! Ex te namque tanquam
a bono fixus initio judex prodiit Guillelmus, quem commendabiliter
ejus effectus laudabilem exhibet, eo quod
habuit tam nobilissimum creatorem, ut quem ornavit
qualitas habitus, ipsum in amictu decoris adornaret. Nam
legis armatus peritia, Digesta digerit, et Codicis scrupulositates
elimat, dum in quadrigis sedens Imperii, superemergentes
quoslibet casus et causas in libra judicii
quotiens apponderat et appendit, totiens eos dirimit et
decidit, quasi veritas sub nube non lateat; qua videntibus
non celata, angelum se fore sanctum lucidius repraesentat.
Haec fuit itaque vinea, quam philosophiae manus
multo sudore plantavit et coluit, ipsam suae irriguitatis
amoenitate faecundans: in qua tabernaculum eruditionis
erexit, ut ex eo mentes indoctae doctrinae reciperent
spiritum, et ex ejus fructu mellifluo libarent sitientes.
Haec est vinea, cujus radices grandis aquila in terra
negociationis de Libano asportatas secus discursus aquarum,
cum diligenti prudentia transplantavit; ad cujus
virtutes eximias explicandas etiam lingua Tullii laboraret
Ne forsan balbutiens in prosequendo deficeret et sic displicendo
placeret, telae finis imponitur quam stupendo
contexuit Nicolaus.

Torna all'inizio