et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Quartum
malum istorum est quia obligant semet ipsos et in solvendo non
sunt. Ideo dicit Ps.: Ipsi obligati sunt et ceciderunt. Hinc Sapiens
dicit, Prover. VI: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti
apud extraneum manum (sive animam) tuam. Illaqueatus es verbis
oris tui et captus propriis sermonibus. Item Eccli. VIII: Non
spondeas super virtutem tuam. Quod si spoponderis, quasi restituens
cogita.
De fratre Boncompagno, qui assignabat rationem quare una tunicula
volebat esse contentus.
Ideo sapienter faciebat frater Bonuscompagnus de Prato ex
Ordine fratrum Minorum, qui erat sacerdos et predicator et
bonus clericus et litteratus et spiritualis homo. Nam, cum in conventu
Pisano IIII annis cum eo habitassem, et quolibet anno
quilibet frater acciperet duas tunicas novas de garbo, ipse nisi
unam et illam veterem volebat accipere. Cum autem interrogassem
eum quare sic faciebat, respondebat michi dicens: «Frater
Salinbene, Apostolus dicit quod unusquisque propriam mercedem
recipiet secundum suum laborem et quod unusquisque pro se rationem
reddet Deo, quam etiam Deus exiget, cum dicet: Redde rationem
villicationis tue, cum interrogabit opera nostra. Augustinus
etiam dicit quod 'tempus non sufficit singulis, quanto magis non
sufficit omnibus?'. Vix enim, pro ista quam accipio, potero satisfacere
Deo».
Hinc Sapiens dicit, Prover. XXII: Si enim non habes unde
restituas, quid cause est ut tollat operimentum de cubili tuo? Revera
ille non habet unde restituat, qui tamquam pauper recipit
temporalia et non rependit spiritualia sibi helemosinas facienti,
et ideo dans est quasi exactor qui tollit operimentum de cubili accipientis,
quia caritative dedit, et caritas est que operit multitudinem
peccatorum. Ideo beatus Bernardus dicit: «Ad iuditium
helemosinas recipiunt qui de peccatis dominorum non satisfaciunt».
Certe Apostolus, magnus predicator et doctor, libere
|
|