: Passio sancti Leopardi (BHL 4888)

Pag 108


Dum uero prenominatus Apostata ad palatium reuersus
sit, misit quendam iuuenem nomine Gallum, ut sub imperiali
precepto iussus sibi pater eum presentaret, eo quod palatium
a tali iuuene seruitium habere decuisset. Pater uero gaudens
letanter eum ad palatium direxit. Iulianus enim uidens
eum, circumstantibus consulibus referebat: «O quam decet,
talem tanto seruire». Manente itaque secum puero per qua-
tuor mensium spatia, in tantum sibi placuit, ut ab ipso appel-
laretur cubicularius dilectus. Ab omnibus autem Romanis
speciosior imperator uocaretur.
Magister autem, ad quem ille missus fuerat pro studio,
habitabat super Tyberim iuxta pontem Moluium; qui nomine
dicebatur Valentinus: fungebatur enim ipse summi sacerdotii
honore, uir preclarus ac Deum timens. Audiens tunc magi-
ster Leopardi, quod in tantae dignitatis honore uiguisset, noc-
te ad eum ueniens, his uerbis alloquitur: «O qualis digni-
tas huius seculi, sed quanto maior futuri! Ista scilicet uisi-
bilis ac commutabilis; uentura autem sine dubio ultra intel-
lectum hominis delectabilis! Scio, te in huius uanitatis pa-
latio presentis seculi magistratum tenere ac gloriam fallacis
seculi multum diligere. Ideoque te, dilectissime fili, dili-
genter admoneo, ut cogites de interitu antecessorum tuorum,

Torna all'inizio