Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

265


et Grecorum idem esset imperium, ab invicem fuit divisum, ita
quod Greci imperatorem suum retinuerunt et Latini Carolum
auctoritate Ecclesie imperatorem creaverunt. iste imperator
Carolus procuravit quod officium Ambrosianum, quod tunc
per omnes ecclesias cantabatur, dimitteretur, et officium Gregorianum
ab omnibus ecclesiis assumeretur. sed quoniam difficile
est assueta relinquere, de hoc in tota Ecclesia scandalum
magnum fuit, quibusdam volentibus quod Ambrosianum officium
deberet retineri, alijs vero volentibus quod Gregorianum
deberet assumi. ideoque sancti Patres missale Ambrosianum
et missale Gregorianum accipientes, super altare posuerunt,
rogantes Deum ut per aliquod indicium ostenderet quod
officium magis sibi placeret. claudentes igitur hostia, dum mane
redissent, invenerunt missale Ambrosianum super altare apertum.
Gregorianum vero invenerunt totaliter dissolutum et per
ecclesiam huc illucque dispersum. quo signo edocti sunt ut
officium Ambrosianum in sua tantum ecclesia decantaretur, Gregorianum

Torna all'inizio