et hymenis thodoriton yperiston vel yera pigra Constantini; facias
eum sedere in in aqua calida in qua prius bulliat altea, pulegium.
Apostemate duro existente, transferas te ad maturativa, ut malvam,
fenugrecum, semen lini, brancam ursinam; farinam,
oleum etc mel insimul bullias et tepidum super apostema imponere festines
cito; cito enim maturat. Ex quo ruptum fuerit apostema, abluas
cum aqua calida et melle vel sapone et aqua, faciasque licinium
oleo intinctum et per foranem virge impone ut locus apertus,
remaneat; vulneribus in superficie virge existestentibus, prius tamen
ablutis aqua et melle vel aqua et sapone, pulverem rosarum
et aloes supersparge; unguentum autem citrinum non tantum valet
ad vulnera. Tumore repente facto in virga siue materia currimus
ad solatrum tritum et superponimus.
De verrucis virge — Verrucis vero vel porris que fiunt in capite
virge ita subvenias: in lacte titimalli auripigmentum pone et inunge
prius dialthea ut mollescat locus; deinde appone super verrucas
vel porros donec corrodantur; ad ultimum pulvere aloes, rosarum,
utaris ad consolidationem. Reducas ad memoriam qualiter
sennonialis veretrum Pisani curavit. Si vulva mulieris ex coitu infletur
vel matrix, in aqua calida sedeant in qua fuerit malva, pulegium,
et sic liberantur. Quod si aliquis guttam in genu patiatur,
cum ruptorio sub gettu liberari poterit.
De podagra. — Ad podagram demum accedendum que humoribus
omnibus habet fieri, utpote de sanguine et colera fit frigida,
ut de flegmate et melancolia. Sed de quocunque humore fiat, non
curatur ex quo inveterascit juxta illud:
Solvere nodosam nescit medicina podagram.
Dicamus tamen remedia que huic passioni succurant. Purgabis
ergo calida laborantem bis in mense catartico imperiali aut electuario
frigido aut electuario quod: recipe succi rosarum vel IIII,
sandali albi et rubei et citrini ÷ I, seminis portulacee, spodii, dragaganti
÷ I, tempera cum succo supradicto et zuccare, in modum
electuarii super loca pacientia pones pannum in oleo rosaceo infusum
vel succum sambuci cum rosaceo vel albumine ovi vel vitello
bene commisce, deinde panno supersparge. Summitates rubi cum
oleo rosaceo trite acque ovi albumine multum conferunt. Item
malvas ad plenam decoctionem decoque totamque substantiam
superpone. Mica panis siliginei bene cocta et superposita evaporationem
facit. Ungantur pedes frigidis unguentis, ut populeon, oleo rosaceo
vel violaceo et similibus. Urina subrubea est vel rubea et tenuis.
Isti qui frigida podagra laborant urinam habent albam et tenuem,
vel albam et spissam. Statim ex quo ceperint infestari, ponant pedes
usque ad genua in aqua salmacina vel salsa calida; postea ungantur
calidissimis unguentis, ut pulegino, arrogon et marciaton
et similibus; post teras herbam sancti Pauli majorem vel burit, id
est saponariam, vel virgam pastoris, et desuper ponas. Filatum coctum
|
|