Salimbene de Adam: Cronica

Pag 373


inobediens et protervus, cui convenire poterat quod dicit Sapiens
in Proverbiis XXIX: Servus verbis non potest erudiri, quia quod
dicis intelligit et respondere contemnit
. Et ideo bene quidam tyrannus
dixit: «Genus servorum nisi cum supplicio non emendatur».
Et iterum Prover. XXIX: Qui delicate a puericia nutrit servum
suum, postea sentiet eum contumacem
. Quod patuit in Ieroboam
servo Salomonis, III Reg. XI. Iste itaque Robertus famulus
fratrum similis fuit in aliquibus Iude Scaríothis, qui Christum
Iudeis tradidit, ut ostendemus infra. Huic suasit Ghirardinus
Segalellus ut relinqueret fratres et socius suus esset; quod et
fecit. Et ex hoc multum contulit nobis, quia habuimus postea
alium famulum valde bonum, iuxta verbum quod scriptum est,
Ys. LV: Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet mirtus.
Hinc Sapiens dicit, Prover. XXII: Eice derisorem, et exibit cum
eo iurgium, cessabuntque cause et contumelie
. Verumtamen recedens
a fratribus furatus est cuppam et cultellum et toaliam fratrum,
que habebat ad usum, et asportavit secum.
De stultitia istorum ribaldorum qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed
sunt synagoga Sathane
.

Ibant igitur ambo cum mantellis suis tota die per civitatem,
et mirabantur Parmenses. Et ecce subito multiplicati sunt usque
ad tricesimum numerum, et in quadam domo ad comedendum
et dormiendum congregabantur; et Robertus, qui fuerat famulus
fratrum Minorum, procurator erat eorum. Et plus et libentius
dabant eis Parmenses, concives mei, viri et mulieres, quam fratribus
Minoribus et Predicatoribus darent. Ipsi vero nec pro
benefactoribus suis orabant nec celebrabant nec predicabant nec
ecclesiasticum officium decantabant nec confessiones audiebant
nec consilia nec bona exempla dabant, quia circa supradicta in
omnibus et per omnia ignorantes erant et penitus inepti et sine
peritia
spiritualis pugne, et ideo non poterant sic incedere sicut
fratres Minores et Predicatores, quia nec consuetudinem habebant.

Torna all'inizio