Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 240


nobiles, et stolium ac pecuniam multam, et plures de baroni[bus] Ap[ulie] et hom[inibus] qui
ei rebelles extiterant, de quibus multos suspendi et excecari fecit. Quo facto Barum uenit
et eam cepit, et quia Barenses castrum regis destruxerant, rex ira commotus ciuitatem a
fundamentis subuertit. Dehinc per maritimam Apulie rediens omnes ciuitates maritime
cepit, et totam terram quam perdiderat, sine bello recuperauit. Ipse autem recto tramite
Beneuentum uenit, quo inimici et rebelles eius ad auxilium domni pape confugerant. Robbertus
uero Capuanorum princeps, dum pre timore regis uellet aufugere et iam Garilianum
fluuium pertransiret, Riccardus de Aquila comes Fundanus, qui homo eiusdem principis
erat, positis insidiis ipsum cepit et regis baiulis assignauit, sicque sub hoc tempore, proditionis
genere, gratiam regis, quam perdiderat, recuperauit. Rex autem predictum principem
incarcerandum in Siciliam transmisit. Comitem Robbertum, Andream de Rupe-canina et
reliquos inimicos suos, qui Beneuentum ad domnum papam confugerant, eiusdem pape precibus
liberos et illesos cum rebus suis de regno exire permisit. Ipse autem multis nuntiis
intercurrentibus et capitulis pacis hinc inde dispositis, cum papa concordatus est. Nam
Adrianus papa cum cardinalibus suis ad ecclesiam sancti Marciani, que prope Calorem fluuium
sita est, ueniens, regem W[ilhelmum] ad pedes suos humiliter accedentem benigne recepit.
Qui facto iuramento, ut moris erat, liggius homo pape deuenit, et papa ipsum per unum

Torna all'inizio