Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 128


per Moysen quare diceret: Si iveris ad expugnandam civitatem, offeres
ei primum pacem; si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui est
in ea, salvabitur?
In tantum autem pax hec cum infidelibus habenda est,
ut pro bono eius sanctum Iacob munera fratri misisse legerimus.
XII. De tribus generibus hominum, cum quibus
pax Babilonie colenda non est.
Ideo autem pacem istam non semper, sed sepius cum omnibus colendam
dicimus, quia nonnumquam cum talibus servare pacem minime
debemus, ut erga pestilentes, erga persequentes, erga rebelles; quos utique
non pace fovere, sed bello lacescere magis expediet. Quod intuens
egregius doctor ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus
hominibus pacem habentes
. Quia enim quosdam noverat, cum quibus
concordari fas non erat, ideo dicturus Cum omnibus pacem habentes
condicionem pretulit si fieri, inquit, potest.
Pestilentes vero eos intellige, qui mediante pace Babilonica Egiptie pacis,
hoc est vitiorum, nobiscum volunt fedus intexere. Cum quibus pactum
nullum pangendum est, sed totis omnino viribus usque ad internitionem
contendendum. Ad quod pertinet, quod Moyses in lege proposuit Israeli:
Cum introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam possessurus
ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Etheum, Gergeseum,
Amorreum, Chananeum, Ferezeum, Eveum et Gebuseum, septem gentes, que
sunt multo maiores numero quam tu es et robustiores te, tradideritque
eos
dominus deus tuus tibi, percuties eas usque ad internitionem. Non inibis
cum eis fedus nec misereberis earum neque sociabis cum eis coniugia. Filiam
tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo, quia seducet
filium tuum, ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis
. Non solum
autem cum extranei sunt huiusmodi contagiosi, sed etiam cum cives,

Torna all'inizio