: Summa salutationum

Pag 279


[XVIII] 29. In hoc modo scribit civitas civitati: «Nobili et egregio viro
domino S., domino potestati talique consilio et universo populo civitatis eiusdem
salutem et perpetuam dilectionis constantiam»; vel aliter «individue dilectionis
constantiam cum affectu». 30. Sic scribit una potestas alteri potestati:
«Illustrissimo viro domino S. potestati de … eiusdem civitatis honorabili consilio
et populo universo, R. eadem gratia potestas de … et eiusdem civitatis
consilium cum universo populo salutem et dilectionis indissolubilem
unitatem».
[XIX] 31. Sic scribit amicus amico: «Predilecto amico suo»; vel aliter «intimo
et precordiali etc.»; vel aliter «speciali amico suo quam plurimum diligendo,
S. salutem et vota salutis et gaudii»; vel aliter «quam sibi»; vel aliter
«salutem et omnem bonum»; vel aliter «gaudium cum salute»; vel aliter «se et
sua»; vel aliter «intimi amoris constantiam»; vel aliter «cum desiderio revidendi»;
vel aliter «prosperos ad vota successus».
[XX] 32. Videamus etiam quibus modis contineatur epistula et in quo
termino concludatur. 33. Notandum est ergo, quod epistola multa in se continet
membra, que debent diversis mediis obligari, et debent facere unum
corpus; et licet sint dicta diversa reddi tamen debent ad unum terminum,
scilicet ad conclusionem.
34. De signis ecclesie. Signa vero media obligationis sunt ista: quoniam,
quia, dum, quidem, siquidem, namque, enim, etenim, vero, porro, verum,
ceterum, nam, demum, presertim, et consimilia. Ex hiis autem quedam debent
primo et quedam fini, sicut patet ex virtute positionis ipsarum dictionum.
35. De signis conclusionum. Ista sunt signa conclusionum: quocirca, quapropter,
ideo, igitur, ergo, cuius rei causa, quare, quamobrem, et consimilia.
Ex hiis autem quedam coniunctim et quedam per se in epistula ponuntur.
Explicit Summa salutationum.

Torna all'inizio