Quis valet lingua esprimere, qua carnis mortificatione in diebus
sanctae quadragesimae macerabat corpus? Quantos per licentiam spiritualis
patris inopes alebat, quantos nudos vestibus tegebat, in quibus saepe
non nisi ter et ut ita dicam bis in ebdomada aridum corpus tantum vespertino
tempore vili edulio recreabat? In ultima quoque eiusdem quadragesimae
ebdomada, nullum omnino cibum vel potum sumebat neque cum
hominibus colloquium habebat praeter coenam Domini, quam cum fratribus
in refectorio iuxta suae praeparationis modulum decentissime exornabat,
tribuens unicuique cum omni veneratione et caritate Christi cocta
legumina, quae suis manibus diligentissime praeparans, olei unguedine condiebat.
In ipsa vero feria Parasceve sub exemplo Redemptoris nostri acetum
acerrimum post solis occasum lacrimando bibebat. Dehinc totam
noctem cum sequenti sabbato in moerore et afflictione pervigilans, usque
ad sanctae Resurrectionis diem nullam suo corpori quietem aut oculis
somnum accommodabat.
CAPITULUM XVIIII
Hoc quod subsequor, satis nobis videtur laudabile quantum perpenditur
et venerabile. Dum quodam die vir sanctus eiusdem praefati monasterii,
in quo degebat, exigente causa de cella exiret et ad gloriosum ducem
Bonifacium properans, per cuiusdam silvae solitudinem iter haberet
atque orrida nivis et glaciei asperitas tanta ingrueret, ut vix aliquis de
sub tecto exire praesumeret, cuidam pauperculo fere nudo et nudis cruribus
incedenti obviavit. Cui miserando compatiens, caligas quas in cruribus
habebat confestim abstraxit et nudo pauperculo miserans tribuit, eique
ne alicui eas venderet adiurando prohibuit. Quas pauper alacriter
suscepit et beatus Symeon iter quod coeperat gaudenter peregit, felix felicem
imitatus Martinum, qui parte suae vestis in porta Ambianensium
|
|