Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 245


in arena, de morte sua sperans potius quam de uita. Sed cum quidam
ex suis nando similiter a maris ingluuie iam erepti nudi
peruenissent ad litus, dominum eorum querunt in littore si forsitan
euasisset. Quem in arena iacentem inueniunt, dulcibus uerborum
fouent affatibus, cum nec in uestibus ipsum nec alio possunt
subsidio refouere. Sic ergo, ut dictum est, Grecis perclitantibus
contigit et Aiaci uirtute dee Minerue, que conceptam iram atrocissimam
in Aiacem in eum et alios uoluit uindicare ex eo quod
Cassandram a templo suo uiolenter abstraxit. Quamuis enim dictum
sit quod pena suos debet tenere actores, non est est nouum vt
ob unius culpam dumtaxat mille non culpantes sepius arceantur.
De aliis uero Grecis et Grecorum ducibus a Troya tunc recedentibus
et ad propria redire festinantibus qui presentis cladis periculum
minime subierunt - qualiter eis successerit sequenti libro apertius
enarratur.
[Incipit liber xxxiius de nauium Grecorum naufragio et de
Agamenonis morte. ]
Eo autem tempore quidam rex erat in Grecia nomine Naulus,
qui regnum in Grecia magne latitudinis et longitudinis possidebat.
Cuius regni situs ex latere septentrionalis plage longo maris pelago
iungebatur, dum ex eodem latere haberet rupes excelsas, quarum
radices ambiebat pelagus inporrectum, et multos ex eodem latere
iuxta se haberet scopulos montuosus. Hic rex Naulus tempore
Troyani belli habebat duos filios, quorum antegenitus Palamides in
suo nomine uocabatur, alius minor eo uocabatur Oectus. Hic Palamides
multa sui strennuitate uigebat, dum esset uir fortissimus et
animosus in bello et equestris milicie multa fama preclarus. Hic ad
Grecorum exercitum in multarum nauium copia et suorum multorum
militum comitiua in apparatu maximo potenter accessit, cum
nullus rex in Grecia maius regnum haberet nec tantis diuiciis opulentum.
Hunc Palamidem Greci in imperatorem tocius exercitus
statuerunt, Agamenone ab eius cura principatus amoto. Qui

Torna all'inizio