: Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia

vv. 1860-2039


Alpibus interea superatis rex Fredericus
In campis, Verona, tuis iam castra locabat,
Innumeris equitum turmis comitatus et armis,
Accelerans ausus Ligurum cohibere superbos.
Atque ibi dum placida recrearet membra quiete,
Clara caput visa est sub tempore noctis imago
Tollere turrigerum trepidantis Mediolani,
Quam stipare senes multi iuvenesque videntur,
Vestibus induti variis cultuque decoro.
Ipsa senex formosa tamen gestansque coronam
Turribus ornatam, gemmis auroque nitentem,
Mirantique duci tales dare pectore voces:
"Mene demum, Frederice, venis obsidere sedem,
Ut michi fama refert, mecum certare meumque
Hostili violare decus vis mente coactis
Gentibus ac populis? Heu, quis tibi talia suasit?
Quis, rogo, consilium dedit hoc tibi pessimus auctor?
Non bene consuluit, qui te mihi reddidit hostem!
Namque ego sum cunctis Ligurum formosior una
Urbibus et melior, regum gratissima sedes,
Dives opum variarum, auri argentique metallis,
Dives avis, spatiosa, potens; nec sperne, quod ultro
Alloquor et durum precibus te flectere tempto.
Me populi numerosa colit procerumque caterva,
Marte vigens nullumque timens, sed ab hoste timenda;
Me pater ecclesie, me rex Romanus amavit
Hactenus et veterem mihi conservavit honorem,
Inque vicem placitum me dante recepit uterque
Servicium. Cur tu mea durus munera spernis?
Inclite, quid, rector, tantam in me colligis iram?
Adsum nempe volens tua prorsus iussa subire,
Si servare meum non dedigneris honorem.
Ne, queso, reverende pater, ne crede querelis,
Quas de me Ligures faciunt tibi falsa loquentes.
Nam si vestiges primas ab origine causas,
Invenies, mihi crede, meos sine crimine cives.
Quod si nec precibus nec munere flecteris ullo,
Set mecum dura perstas confligere mente,
Me quoque habere scias animos et ad horrida vires
Prelia fortes, equos, gladios iuvenesque feroces."
Dixit et in tenues elapsa evanuit auras.
At rex sollicitus vigilanti mente revolvit
Visa diu captusque levi torpore tenetur.
Quo tandem expulso surgens oracula summi
Patris adit placidaque Deum sic voce precatur:
"Rex eterne, Deus, qui mundum rite gubernas
Et regis, in varias commutans singula formas,
Qui bona semper amas, odis mala, crimina dampnas,
Cuius ab imperio constat procul esse malignos
Nolentesque sequi legum decreta piarum;
Cui nichil iniustum placuit, quem dona precesque
Non capiunt, et quem non fallunt verba vel artes!
Tu rege me, tu, queso, doce, ne fallere possit
Callidus insidiis qui semper nititur hostis.
Tu mihi Romani sceptrum et diadema gerendum
Imperii licet indigno, pater alme, dedisti!
Ergo tuere datum per te, precor, optime, munus,
Da populos superare feros, da pace sequestra
Subiectos regere et gladio cohibere superbos.
Quodsi forte negas et me mea culpa repellit,
Da, pater, augurium, venturaque fata revela."
Vix ea fatus erat, cum vox super intonat ingens:
"Vade, age, ne dubita, ceptum tibi perfice cursum,
Fer pacem, Frederice, piis, bellumque prophanis
Gentibus ac populis, et regnum crimine purga!
Nam nisi iusticiam, nisi legum iura relinquas,
Et nisi consiliis ductus vicieris iniquis,
Quod petis, adversas dabitur tibi vincere gentes,
Imperiumque tuum multis servabitur annis."
Hoc pius augurio ductor gavisus in unum
Convocat electos procerum secretaque pandens
Orat et hortatur celestis iussa tenere
Regis, ut ad patrias superatis hostibus horas
Victores redeant Liguresque in pace relinquant.
Quorum consilio legatos rursus ad hostes
Mittit et invitat posita resipiscere tandem
Duricia et legum, que spernunt, iussa subire.
Nam licet hos duro valeat compescere bello,
Velle tamen potius veniam dare, si resipiscant.
At solito dans verba modo mandata benigni
Gens perversa ducis, proprie male conscia culpe,
Negligit et iusto renuit se subdere regi,
Cuius non valuit donis pervertere mentem.
Sic tuus oranti populus, Ierosolima, regi
Subdere se nolens homini parere negavit,
Set Deus innumeris offensus denique culpis
Obsidione capi populum permisit amatum,
Cui prius inmensum dederat placatus honorem.
Dumque simul cum rege duces de rebus agendis
Tractarent variis volventes singula dictis,
Ecce Cremonenses populi mandata ferentes
Rectores veniunt et coram talia fantur:
"Imperii, Frederice, decus, victoria semper,
Laus et honor tibi sint, maneat tua gloria semper!
Hoc gens nostra cupit tibi tota mente fidelis,
Hoc Dominum precibus celestem poscimus omnes.
Noveris egregiam, ductor venerande, Cremonam
Magnifice rebus, belli quibus indiget usus,
Ut tibi servitium faciat magnum, esse paratam.
Ipsa cibum potumque tuis dare sufficientem
Agminibus spondet precio sine fraude recepto,
Dum sol signa poli septeno pervolet orbe,
Ipsaque centenas promptas ad prelia turmas
Mittere, si iubeas, omnes tua signa sequemur.
Accelera et populos gladio compesce superbos,
Gentibus ut Ligurum pacem, dux magne, cupitam
Concilies regnique tui tuearis honorem.
Nos equidem auxilium cupientes ferre Papie,
Ut pietas quondam tua nobis iusserat, arma
Sumpsimus et bello hostiles invasimus horas
Et castella solo villasque redegimus amplas.
Set quantum potuit, gens nobis seva Cremensis
Obfuit exercens predas, furtum atque rapinas
Finibus in nostris iurato federe rupto,
Auxiliumque tulit populo scelerata superbo,
Quem tua iam dudum contempnere iussa sciebat.
Unde rogat populus, regum iustissime, noster,
Ut Crema, quam meruit, penam patiatur iniqua.
Nam Crema multorum nostra in regione malorum
Causa et origo fuit, postquam fundata sinistro
Omine se populo subiecit Mediolani.
Extunc finitimas pax et concordia gentes
Deseruit, nec erit Ligurum pax firma per urbes
Stante Crema, quam turba colit scelerata virorum,
Undique desertis domibus collecta paternis,
Que nunquam legem tenuit nec reddidit urbi
Debita iura sue, male subdita Mediolano.
Huc, quicumque velit, pie rex, inpune nocere,
Confluit, huc servi et patria pro crimine pulsi.
Fraus habet hic sedem, furtum, periuria, cedes,
Preda, rapina, dolus, scelus omne, superbia, luxus.
Funditus ergo Cremam dignam, pater alme, ruina
Destrue, nec tantum crimen patiaris inultum.
Sic levius vinces quasi mancum Mediolanum,
Sic tibi gaudentem facies servire Cremonam,
Sic bona restitues iam dudum perdita pacis."
Ductor ad hec placidus referens pro tempore dignas
Promissis grates respondet seque Cremone
Premia pro meritis promittit larga daturum
Facturumque Creme mala, que tolerare meretur,
Ni conversa suas deserto Mediolano
Emendet culpas decretaque regia servet.
Nil magis esse animo quam regni pacificare
Discordes populos frenatis iure superbis.
Hec ubi dicta, iubet confestim signa moveri
Et petit iratus propero te, Brixia, cursu,
Cuius iam dudum fines vastabat opimos
Boemius ductor regalis previus ale;
Nec non Pergamei vindicte tempora nacti
Rege iubente viri turres, castella domosque
Diruere, unius geminantes dampna ruine.
Terra tremit fremitu turbe nimioque tumultu,
Terror ubique gravis, fugit incola ruris ad urbem
Aut montana petit, set nec mons tutus ab hoste.
Nam posite in summis spoliantur montibus are,
Nec prodest fugisse suis cum rebus ad illas.
Miles ubique ferus ferro crassatur et igni
Incendens villas, capiens castella vel arces.
Omnia collucent flammis, niger aera fumus
Implet et ex omni prebet se parte videndum.
At trepidi clausa cives retinentur in urbe
Et temptant precibus regis lenire furorem,
Poscentes posito pacis sibi federa bello.
Iamque oratores aderant ipsumque rogabant
Affusi genibus Brixiane parcere genti,
Quam sua dicebant mandata subire paratam.
Donaque spondebant ducibus; tum rex Fredericus
Indignum reputans hic preconsumere vires,
Cum dudum miseros cupiat de carcere cives
Eripere et bello compescere Mediolanum,
Quod putat esse caput Ligurum in regione malorum,
Consilio procerum precibus placatur et urbem
Deserit intactam vastatis latius agris.
Quodsi presagam mentem natura dedisset,
Ut mortale genus prescire futura valeret,
Pergamee nunquam gentis violasset amorem
Brixia, nec propter Vulpinum tanta luisset
Dampna vel irati forsan graviora tulisset
Verbera rectoris, quem postea Mediolano
Consociata gravem fecit tolerare laborem.

1860




1865




1870




1875




1880




1885




1890




1895




1900




1905




1910




1915




1920




1925




1930




1935




1940




1945




1950




1955




1960




1965




1970




1975




1980




1985




1990




1995




2000




2005




2010




2015




2020




2025




2030




2035



Torna all'inizio