sint XL dies completi, Ordinem fratrum Minorum exibis et viam
tuam ibis ad vomitum redeundo, ut qui nocet noceat adhuc, et
qui in sordibus est sordescat adhuc». Et factum fuit ita ut diabolus
dixerat. Vide confessionis virtutem, per quam peccata
celantur; prius enim scivit et post confessionem scire non potuit,
quia, sicut caritas operit multitudinem peccatorum, sic confessio
celat multitudinem delictorum: nam confessio est pulcritudo in
conspectu Dei. Unde Iosue dixit ad Achor, Iosue VII: Fili, confitere
et da gloriam Deo et narra nobis quid feceris.
Quod diabolus decepit unum fratrem quem solitarium repperit, et fecit eum
crucifigi.
De deceptione alterius fratris a demone facta. Erat quidam
frater ex Ordine fratrum Minorum simplex et purus et rectus
ac timens Deum; hic in provincia Terre Laboris in Neapolitana
custodia in quodam heremitorio habitabat. Cum autem fratres
loci illius, utilitatis et necessitatis causa, de loco recessissent,
aliqui ad eundum pro helemosinis acquirendis, aliqui pro confessionibus
audiendis, aliqui vero pro predicationibus faciendis, et
istum propter suam sanctitatem et honestatem ad custodiendum
locum solitarium dimisissent, repente in angelica forma diabolus
venit ad eum, cum in ecclesia oraret et devotus existeret, dixitque
illi: «Ego sum angelus Dei, qui me misit ad te ut notificem
tibi quoniam gratissima est vita tua Deo, usque adeo quod, quantum
patitur humana fragilitas, per omnia filio Dei similis esses,
si unum haberes, sine quo salvari non potes». Cum autem frater
quereret ab eo quod erat illud quod sibi deerat ad salutem, et per
quod filio Dei similis posset existere, dixit ei: «Si crucifigeres temet
ipsum, quia Christus dixit: Qui vult venire post me, abneget
semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me». Cum autem frater
a diabolo inquireret quomodo posset hoc facere, dixit ei: «Valde
bene. Procura ut habeas magnos clavos et malleum et crucem
paratam, et, cum alia vice te solitarium dimiserint fratres, hec
omnia que tibi dico opere adimplebis: primo, pedes cum clavis
|
|