Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 59


Sedis proteccione permaneant. preterea quecumque a regibus,
ducibus, principibus, vel reliquis fidelibus, ad idem monasterium
collata sunt, vel in posterum conferri contigerit, et que predecessorum
nostrorum privilegiis confirmata vestris predecessoribus constat,
firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant.
Decernimus quoque, ut nulli omnino hominum liceat predictum monasterium
temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare; sed omnia
integra conserventur, eorum, pro quorum substentacione et gubernacione
concessa sunt, usibus omnimodis profutura, obeunte te nunc
eius loci abbate, vel tuorum successorum, nullus ibi qualibet astucia,
seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel
saniori consilio elegerim secundum timorem Dei, et beati Benedicti
regulam a Romano pontifice consecrandum. chrisma, oleum
sanctum, consecraciones altarium, sive basilicarum, ordinaciones
monachorum, sive clericorum monasterio pertinencium, a quo malueritis,
accipietis catholico episcopo, interdicimus eciam, ne quis
episcoporum ex eodem monasterio abbatem, vel monachum ad
suam synodum audeat provocare, vel excommunicare; nec ibi
cuiuslibet ecclesie sacerdotem, preter Sedem apostolicam, dicionem
aliquam habere permittimus, adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus,
nec missarum sollepmnia ibidem celebrare presumat. sacerdotes
et clerici de quacumque ecclesia, si venerint ad habitandum
in congregacione fratrum, aut monachicum suscipiendi habitum,
statim recipiantur, nec a quolibet prohibeantur. nec presumat
quispiam eidem monasterio, et cellis, vel possessionibus, vel rebus
eius violenter incumbere, vel quamlibet malicie iacturam inferre;
sed omni tempore idem locus cum pertinenciis libere et quiete sub
apostolice Sedis proteccione servetur. Si quis autem huius nostri
apostolici privilegii constitucionem temerare presumpserit, nisi digne
emendaverit, honoris sui dignitatem ammittat, et alienus a corpore,
et sanguine domini nostri Iesu Christi fiat, et cum diabolo, et eius

Torna all'inizio