Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 42


Ad quartum dicendum, quod quamvis gratia excedat naturam, tamen quia
potentia naturalis est quae substantiam actus administrat (qui ex gratia informatur),
ideo defectus naturalis boni magis excusat peccati actum quam etiam
carentia gratiae: gratia enim non elevat hominem ut statim eliciat actum intellectus
deiformis, quod tamen Angelus ex natura habet: et ideo magis facit ad
irremissibilitatem peccati superioritas naturae quam excessus gratiae. Causa
tamen quare peccatum Angeli est irremissibile, et non peccatum hominis,
supra, in tractatu de Angelis, dicta est.
Ad quintum dicendum, quod sicut homo per se gratiam amittere potest, nec
tamen per se potest gratiam recuperare, quia gratia virtutem naturae excedit:
ita etiam homo potuit integritatem innocentiae amittere, quae conditionem
naturae excedebat, ut dictum est, nec tamen potuit eam recuperare nisi ille qui
supra naturam erat: nam gratia quae postmodum Adae reddita creditur, non
nisi ad actus personales se extendebat; unde naturam in illud quod supra se
est, elevare non poterat, scilicet in originalem iustitiam, et impassibilitatem,
quae supra conditionem principiorum naturae humanae erat.
ARTICULUS 3
Utrum Adam in statu innocentiae potuerit peccare venialiter
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Adam in primo statu venialiter peccare potuit. Dispositio enim
praecedit perfectionem. Sed veniale est dispositio ad mortale. Ergo videtur
quod prius venialiter quam mortaliter peccaverit.
2. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad opposita, et praecipue si confirmatum
non sit. Sed liberum arbitrium hominis in primo statu confirmatum non erat.
Ergo sicut poterat non peccare venialiter, ita etiam poterat peccare venialiter.
3. Praeterea, quicumque potest id quod plus est, potest illud quod minus est.
Sed plus est peccare mortaliter quam venialiter. Cum ergo potuit peccare mortaliter,
potuit peccare venialiter.
4. Praeterea, mortale peccatum magis repugnat rectitudini et gratiae, quam
peccatum veniale. Sed rectitudo innocentiae non impediebat quin mortaliter
peccare posset. Ergo multo minus impediebat quin etiam venialiter peccaret.
5. Praeterea, impossibile est quod aliquis credat vel aestimet illud de cuius contrario
certus est. Sed Adam, ut dicit Augustinus, credidit peccatum
quod ipse committeret, veniale esse. Ergo ipse nesciebat se non posse
venialiter peccare. Sed si non potuisset, scivisset se non posse; quia hoc nobilitatis
in eo erat; et inconveniens est nos habere nobilissimos habitus, qui nos lateant,
ut Philosophus dicit in 2 Poster.. Ergo Adam venialiter peccare potuit.

Torna all'inizio