iur. calump., Litteras [X. 2, 7, 2]. Sed quid si dubitet 
ille contra quam fit positio ita quod prorsus est 
incertus quia nec scit nec credit quid erit? tunc potest 
dicere et respondere: "dubito", dabitur sibi tempus ad 
deliberandum licet Ber[nardus] notet quod quando 
iuratur de veritate non potest dicere: "dubito", quia tunc 
aut scit aut nescit [gl. "Veritate" X. 2, 24, 32]; sed secus 
est si habeat respondere de credulitate quia bene potest 
esse quod sit prorsus incertus quia nec scit nec 
credit nec magis aplicat mentem suam ad unum quam 
ad reliquum. Sed quid si iudex adeo sit pertinax ut 
compellat te prorsus respondere de facto de quo tu 
es penitus incertus? tunc debes respondere premissa 
negatione sic: "pono quod Titius est mortus" et 
tunc potes respondere: "non credo ipsum esse mortuum", 
nam non sequitur: ergo credis ipsum vivere, 
quia bene potest esse quod non credis ipsum vivum 
esse nec mortuum cum nichil scias de ipso nec aliquid 
de ipso audiveris. 
Ultimo videndum est quid sit si non respondeatur, 
et credo habendus est pro confesso, hoc enim facit 
quod timet peierare postquam non vult respondere 
unde presumit ius quod illa fatiat de causa, sicut dicitur 
de illo qui non vult iurare de calumpnia, nam 
si reus est habetur pro confesso hoc enim facit quod 
timet peierare, ut Extra, De iur, calump., c. ultima 
[X. 2, 7, 7]. Explicit opusculum de positionibus.
  |  
  |