ad regiam massariam, ubi stabulantur dexterii
pulli indomiti, licet ex eis multi froena portassent,
omnesque diripit scelerata plebeja multitudo,
et convertit eos in usum rebellionis assumptae,
quos massaria regis contra Graecos scismaticos
reservabat. Jungunt se simul Lombardi
de Corillione cum Panormitanis, ad quod etiam
illa tota contrata una eademque spiritus furia
concitata concurrit; confluunt omnes sanguinem
gallicum sitientes, et ibi simul quaecumque passi
sunt ullo unquam tempore a Gallicis, voce
impetuosa, rememorant, unanimiter conclamantes:
"Moriamur omnes, antequam velimus amplius
dominium Gallicorum". Et adunato parlamento,
surgit capitaneus Palermitanorum, et
ait ad populum:
CAP. VII
Panormitanorum capitanei allocutio.
"Res est magni ausus, quam proxime attentavimus;
opera fecimus contra regem nulla digna
venia. Regis est etiam tanta ferocitas, tanta
saevitia, tantaque inhumanitas erga regnicolas,
quod apud eum excessus nostros hujus
penitentia nulla redimet, nec nostra conversio
suum ad nos animum mitigaret, pro eo quod
abjecimus regis dominium, quod habet a romana
Ecclesia. Vereor multum ne Sedes apostolica
propterea contra nos sit modo aliquo
provocata, nec est tutum quod, ex quo regem
offendimus, turbemus Ecclesiam. Magna est enim
utriusque potentia, et praecipue vires Ecclesiae
sunt tales et tantae, quod nullo possunt
deficere tempore, licet ad tempus per thirannos
et superbos principes aliquando conquassetur,
nec etiam negare possumus Ecclesiae
vassallagium. Directum enim Siciliae dominium
quis dubitat ad romanam Ecclesiam pertinere?
Quid ergo nobis restat agendum, certe ut Eccle
siam dominam nostram aliquatenus non ledamus,
nec ejus perdamus gratiam, qui regiam taliter,
sic pro firmo tenete, perdidimus, ut nullam
spem in eo, aut fiduciam habeatis. Videtur
ergo mihi, quod quidquid egerimus, nomine faciamus
Ecclesiae, ac sub vexillo ejus discurramus
exercitu per Siciliam, et terras ad devotionem
et fidem Ecclesiae, abjurato Gallicorum dominio,
convertamus. Sumus etiam tot, et tales,
qui affectamus bonum statum, et libertatem omnium
Siculorum, quod vel timore vel voluntate
terras usque Messanam nostrae voluntati sine resistentia
uniemus. Messani quoque, postquam vident
totam Siciliam contra Gallicos rebellatam,
facient illud idem, et, si non facerent, posset eis
esse ad damnum, nam postmodum contra eos
ordinaremus aliud, cum non....quod se a
tota Sicilia voluerint segregare, quos par Gallicorum
attrivit excessus, ac eadem superbia
|
|