Quod autem Salomon super lignis a cedro, quae est in Libano, usque
ad ysopum, quae egreditur de pariete disputasse dicitur, hic necessario ad
spiritalem remittimur intellectum, cum nullatenus stare valeat superficies
litterarum. Ysopus enim nequaquam de parietibus egredi, sed de saxosis
cernitur montibus germinari. Paries itaque noster ipsa mortalitatis
nostrae condicio est, quae nos a contemplacione conditoris velut abditae
domus obstaculum dividit, et in ima proclivius declinare compellit. Corpus
enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitacio
sensum multa cogitantem . Ex hoc ergo pariete ysopus egreditur, quia de
fragilitate nostrae mortalitatis erumpit, quod semper necesse est ferro
paenitenciae resecari. Ysopo nimirum purificantur intima viscerum, per
quam non incongrue designatur confessio peccatorum.
Disputavit igitur noster Salomon super lignis , hominibus videlicet intra
germinantis aecclesiae nemora radicatis, a cedro quae est in Libano, usque
ad ysopum, quae egreditur de pariete , id est ab ipsis eminentibus sanctis
nitore iusticiae candidatis usque ad peccatores et lapsos atque ad paenitenciae
demum lamenta conversos. Hinc est quod sequitur: Disseruit et de
iumentis , sanctorum scilicet adiutoribus, catholicis viris, et de volucribus ,
hominibus nimirum per sancta desideria ad superna suspensis, et de reptili bus
et hominum. Habebat ille quadraginta milia praesepia equorum
currilium et duodecim milia equestrium . Quid per quaternarium
numerum, nisi quadriga prestruitur evangelistarum? Et quid per duodenarium,
|
|