Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 537


litteris conventum vidit, diminutionem sui imperii suaeque pecuniae veritus, ad
eversionem Ildibrandi mentem intendit, qualiter id fieret exquisivit, et ne alicuius
momenti eius excommunicatio haberetur, omnes Galliae et Longobardiae episcopos convenire
fecit, utque ei maledicerent, imperavit. Sed vir ille ad instar montis, qui
nullis valet tempestatibus concuti, ad omnia permansit inpavidus, et a iusticiae tramite
non declinans, durioribus regem convenit alloquiis, comminatus ei apostolicae maledictionis
sententiam et imperii destitutionem, si pertinax extitisset. Verum ubi sensit
eum infelicius agere et obdurato corde nec monita recipere nec comminationes curare,
vocatum semel et iterum, et ut verum fatear, sepissime Romam venire iussum, diu
multumque renitentem et nolentem resipiscere, congregatis episcoporum plurimis excommunicavit
et a regni dignitate removit, servata tamen spe recuperandae dignitatis
et veniae, si digne satisfacere voluisset. Omnes quoque fautores eius, qui perversis
eius moribus consentirent, simili iudicio perculit, si nollent ab eius communione et
consortio separari.
IIII. Huc huc mihi veterum monimenta priorum. Hine agat Ambrosius, astipuletur
Gelasius, loquatur Pascasius, Felix quoque Romanus episcopus testimonium
dicat. Quid, inquiunt, sibi causae fuit, ut, quod ceteris imperatoribus licuit sub aliis
apostolicis, non licuisset et isti? Dic, Ambrosi, quod sentis: Convenior , inquit, a
militibus et tribunis dicentibus imperatorem iure suo iussisse, ut quae in potestate
eius essent omnia ei tradi deberent. Respondi, si a me peteret quod meum est, id
est fundum meum, argentum meum, ius huiuscemodi meum, me non refragaturum,
quamquam omnia, quae mea sunt, sint pauperum
. Item post aliqua: Nec mihi fas
est tradere, nec tibi, imperator, accipere expedit. Domus privati nullo potest iure
temerari, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia,
ipsius esse universa. Respondeo: Noli gravari, imperator, ut putes te in ea quae
divina sunt imperiale aliquod ius habere. Noli te extollere! sed si vis diutius imperare,
esto Deo subiectus. Scriptum est enim: ?Quae Dei Deo, quae caesaris caesari?.
Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotes aecclesiae. Publicorum tibi moenium
ius commissum est, non sacrorum. Iterum dicitur mihi mandasse imperatorem: debeo
et ego unam basilicam habere. Respondeo: Non licet tibi illam habere. Quid tibi cum
adultera? Adultera est enim quae non est legitimo coniugio copulata; veteri iure a
sacerdotibus donata, imperatoria vi usurpata
. Item Ciprianus: Quisquis ab aecclesia
segregatus adulterae iungitur, a promissis aecclesiae separatur, nec perveniet ad
Christi praemia qui Christi relinquit aecclesiam. Alienus est, prophanus est, hostis
est. Habere non potest Deum patrem, qui aecclesiam non habet matrem
. Item Gelasius:
Ad sacerdotes Deus voluit quae aecclesiae sunt disponenda pertinere, non ad
saeculi potestates. Non sibi vendicet imperator alienum ius et ministerium quod alii

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio