quecunque facimus, ita Deus inspicit hominum voluntates".		c.94r.a 
Ideoque scripsit Tullius, in II° Rhetor. 
ad Here.: "  Voluntas in omnibus spectanda est, quia 
in hiis nullus defectus est, que non fuerint consulto 
facta"  . Audi eciam scribentem Ovidium in III li. Pon. : 
"  Si desunt vires, satis est laudanda voluntas: hac ego 
contentos auguror esse deos. Hoc facit ut veniat pauper 
gratus ad aram, et placeat ceso non minus agna bove"   
Verum beatus Thomas scripsit, in IIII Contra gen. : 
"  Omne peccatum ab ignorancia provenit, scribente Phylosopho 
in primo Ethy. : ‘Omnis malus ignorans’et in 
Proverbiis dicitur: ‘Errat qui operatur malum’. Tunc 
ergo erit a peccato securus homo secundum voluntatem, 
quando secundum intellectum erit securus ab ignorancia 
et errore. In prima vero homines aspicient veritatem, que 
est certitudo omnium virtutum; et talis inspectio est ultimus 
finis hominis"  . Require in eodem li. c.XLVIII, XLIX.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |