Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 120


33. “Non est ita, sed ut dixi, uos falsa loquimini,
per salutem Pharaonis huius terre minima
uos uenistis explorare. Sic uos probo simplices,
si germanum ad me uestrum adducatis minimum.
34. Nam ex uobis unus strictim religetur uinculis,
donec minimus hic uester germanus adueniat.
Alioquin meam numquam uos uidere faciem
poteritis, nisi uester hic frater aduenerit.”
35. Simeon artius uinctus missus est in carcerem,
ceteri, asinis gratis oneratis tritico,
cum pecuniis in saccis ad patrem reuersi sunt,
mox per ordinem narrantes omnia que gesta sunt:
36. “Dure nobis est loquutus ualde terrae dominus,
esse nos exploratores putabat falsiloquos,
nos infirmiora terrae aestimans perpendere,
prius quam nostram resciret lineam propaginis.”
37. Ad quos pater tristi corde cum merore dixerat:
“Vos in meam haec fecistis taliter miseriam,
ut uos fratrem diceretis habere nunc alium.
Meos canos laceratos ducetis ad inferos.
38. Simeon est religatus captiuus in uinculis,
Ioseph meus non est super filius carissimus,
Beniamin auferetis: in me mala omnia
deuenerunt, ecce ego ero absque liberis.”
39. Inter haec ingrauescente fame super Aegiptum
ac per omnes circumquaque regiones ualide,
Iacob rursus accersitis dixit suis filiis:
“Quur non itis et adfertis, ut uiuamus, triticum?”

Torna all'inizio