Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 100


scilicet, vivus ab eis captus est, alter vero, qui dicebatur Paradeus, acriter dimicando occubuerat, atque huiusmodi exarcho prelibato primati urbs decenter est restituta.
[13.] Ob quam rem Gregorius quoque, apostolicus urbis Rome, tota aviditate sepedicte urbi subveniendo, propriam epistolam, que inferius legitur, Antonino Gradensi patriarcha miserat, ut Veneticos amabili obsecratione inlicere deberet ad eandem defendendam urbem venirent.
"Dilectissimo fratri Antonino Gregorius. Quia peccato faciente Ravenantium civitas, qui caput erat omnium, ab nec dicenda gente Longobardorum capta est et filius noster eximius domnus exarchus apud Venecias, ut cognovimus, moratur, debeat tua fraterna sanctitas ei aderere et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad pristinum statum sancte rei publice et imperiali servicio dominorum filiorumque nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum, ipsa revocetur Ravenantium civitas, ut zelo et amore sancte fidei nostre in statu rei publice et imperiali servicio firmi persistere Domino quooperante valeamus. Deus te incolomem custodiat, dilectissime frater".
[14.] His prelibatis post decessum predictorum quatuor militum magistrorum, quintus eiusdem prefecture ordinatur, qui Iohannes Fabriacus vocabatur; cuius simili modo, ut alii, principatus unius anni spatio manserat, ipsiusque etiam a Veneticis oculi avulsi sunt.
[15.] His quoque temporibus Antoninus Gradensis patriarcha a presenti luce migraverat; cuius regimen annis XXII et mensibus X insuper et diebus XX fuerat. Hisdem etiam diebus Foriulensis ecclesia a Sereno presule regebatur, qui nullius iustitie expertus, sed usurpationis causa regia potestate ab apostolica sede pallium primus tantummodo acquisivit, ac huiusmodi epistolam a Gregorio antistite Romano accepisse dinoscitur.
"Tanto munere quis ditatur quantum in sublimitate positus de se ex mandato

Torna all'inizio