Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 569


Quod in opere bellico nimium valet exercitatio
armorum, et quod ad incendendum gradatim,
et passim, et ad cursum, et
saltum exercitandi sunt bellatores.
Cap. VI.

Recitat Vegetius in libro De re militari, exercitationem
armorum, et industriam bellandi fuisse ea, quae
terrarum orbem Romano Populo subiecerunt. Nam
quid potuisset paucitas Romanorum adversus multitudinem
Hispanorum, contra dolos Afrorum, et prudentias
Graecorum, nisi plus illis fuissent exercitari in armis,
et magis habuessent bellandi industriam. Non est enim
inconveniens virum prudentem et sagacem in uno, propter
particularium inexperientiam esse imprudentem in
aliquo. Unde multotiens contingit, quod prudentes in
rebus aliis propter inexercitium armorum non sunt industres
in bellis. Exercitium enim in quolibet negocio
praebet audaciam, ut non metuat illud facere. Nam quia
secundum Vegetium. Nemo facere metuit,quod se
bene didicisse confidit. Inde est quod tantum valet armorum
exercitatio, quod in bellorum certamine paucitas
exercitata plus valet (si sit prompta) ad victoriam:
et multitudo rudis, et indocta semper sit exposita fugam
et ad caedem. Viso armorum exercitium esse perutile
ad opera bellica, restat ostendere quomodo exercitandi
sunt bellantes ad incedendum gradatim, et passim,
et ad cursum et ad saltum. Nam ista (ut in prosequendo
patebit) necessaria sunt in bellis: et inexercitatio
in circa ipsa bellantibus est nociva. Primo enim milites
et ipsi pedites, et universaliter bellantes assuescendi
sunt ad gradum et passum bellicum, ut gradatim pergant
ita, ut quilibet se in suo ordine teneat. Nam si acies sive

Torna all'inizio