Salimbene de Adam: Cronica

Pag 920


pepercit sibi cor meum et lingua mea, quia recordatus sum illius
Scripture que dicit: Non irrideas hominem in amaritudine anime;
est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus, Eccli. 7.
Quod Monachus de Bibianello extraxit omnes incarceratos de carcere communis
in prima die seditionis civitatis Regii.
Item, eadem die qua ista inchoata fuerunt que de Reginis
dicta sunt, ivit personaliter Monachus de Canusio sive de Bibianello
ad carcerem communis et fregit et aperuit carcerem cum
armatis suis et eduxit omnes vinctos de mendicitate et ferro et
de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit et libere abire
permisit. Et erant ibi aliqui eorum in perpetuo banno communis,
et aliqui eorum ibi diu et longo tempore steterant, quibus nova
lux oriri visa est, et gaudium et tripudium maximum habuerunt.
Et regratiati sunt Monacho et promiserunt quod semper essent
parati ad diligendum et serviendum sibi usque in sempiternum.
De probitatibus domini Iacobini de Panceriis et filii sui.
Illa die in civitate Regina dominus Iacobinus de Panceriis et
filius suus Thomasinus viriliter fecerunt insultum contra adversam
partem, sicut leones consurgentes ad predam, parati etiam
murum ferreum penetrare. Et interfectus fuit equus Thomasini,
cum aggressus esset hostes usque ad trivium Robertorum. Dominus
vero Iacobinus cum ivisset ad portam Sancti Naçarii, non causa
egrediendi nec recedendi, sed volens precipere quod porta dimitteretur
aperta, cum reverteretur versus domum suam, invenit
multitudinem armatorum, quibus cum non posset resistere, oportuit
ipsum civitatem exire. Nam Lupicini subtraxerunt se a
parte domini Rolandini, occasione cuiusdam parentele quam noviter
cum domino Mattheo de Foliano fecerant. Dominus enim Garxendonius
filiam domini Matthei pro Ugolino filio suo acceperat, et
alii de parte domini Rolandini de Canossa et domini Iacobini de

Torna all'inizio