Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 72


Dei dicitur; et e converso Filium Dei esse hunc hominem, et natum de Virgine,
et huiusmodi omnia. Sed stante eadem positione, possemus dicere, quod hic
homo esset Pater. Ergo esse Patrem, et quidquid est Patris, posset praedicari
de Filio Dei; quod manifeste confusionem induceret personarum.
4. Praeterea, tres personae distinguuntur relationibus. Ergo quod attribuitur
alicui personae primo et per se ratione eius quod ad alterum est, nullo modo
tribus personis potest esse commune. Sed humanam naturam assumere convenit
Filio secundum id quod ad alterum est: quia primo et per se convenit personae,
naturae autem prout est in persona. Ergo assumere hanc naturam non potest
esse commune tribus personis.
5. Praeterea, ut in 1 lib. dictum est, dist. 8, qu. 1, art. 1, omnis quidditas vel
natura quae non est suum esse, dividitur secundum divisionem suppositorum in
ea subsistentium, quia esse habet secundum quod in supposito est. Sed humana
natura est quidditas vel natura quae non est suum esse: hoc enim solius Dei est.
Ergo oportet quod dividatur secundum esse ad divisionem suppositorum in ea
subsistentium. Sed si tres assumerent humanam naturam, essent tria supposita
in humana natura subsistentia. Ergo essent tres humanae naturae: non ergo
una numero humana natura a tribus personis assumi potest.
6. Praeterea, si tres personae unam naturam humanam assumerent, aut essent
unus homo, aut plures. Sed non plures, quia non haberent nisi unam animam et
unum corpus. Ergo esset unus homo, et posset demonstrari: iste homo est Pater
et Filius et Spiritus Sanctus. Sed ille homo non potest supponere nisi personam
Patris vel Filii vel Spiritus Sancti. Ergo persona Patris esset Pater et Filius et
Spiritus Sanctus, vel persona Filii, vel persona Spiritus Sancti; quod est impossibile.
Ergo impossibile est talem assumptionem esse.
SED CONTRA, humanae naturae convenit esse assumptibilem secundum quod est
ad imaginem Dei. Sed eadem numero humana natura est ad imaginem trium
personarum. Ergo humana natura eadem numero a tribus assumi potest.
Praeterea, maior est distantia diversarum potentiarum animae ad invicem
(quae etiam in absolutis distinguuntur) quam divinarum personarum quae
distinguuntur solum in eo quod ad alium est. Sed anima unitur eidem membro
secundum diversas potentias: quod patet, quia organa aliorum sensuum sunt
etiam organa tactus, qui per totum corpus diffunditur. Ergo et Deus potest uniri
homini, ita quod tres personae unam naturam humanam assumant.
Praeterea, eorum quae magis conveniunt, facilior est unio. Sed humana natura
assumpta a Filio non minus convenit cum Patre, sed etiam magis quam aliqua
alia. Ergo si Pater potuit assumere aliam humanam naturam, ut dictum est
qu. 1, art. 2, multo magis eamdem.

Torna all'inizio