Salimbene de Adam: Cronica

Pag 828


cruci configes, postea unam de manibus; de altera vero non sit
tibi cure, si remanserit non confixa». Divertit ab eo diabolus,
postquam talia persuaserat; frater vero opere implevit hec omnia,
cum tempus habuit oportunum. Cum autem fratres reversi fuissent,
invenerunt eum seminecem et taliter in cruce pendentem.
Et deposuerunt eum de cruce et reprehenderunt eum de fatuitate
patrata. Quibus ipse dixit quod angelus Dei sibi apparuerat,
qui ex parte Dei ista mandaverat fieri, ut filio Dei similis posset
existere. Tunc cognoverunt fratres quod bene dixerat Sapiens in
Eccle. IIII: Ve soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem.
Melius est ergo duos esse simul quam unum, quia, si unus ceciderit,
ab altero fulcietur.
Hec omnia supradicta, cum habitarem in conventu Pisano,
XLV annis elapsis, audivi a fratre Ricardo Anglico, qui in Neapolitano
conventu tunc temporis morabatur, quando ista facta
fuerunt, et valent ad diaboli insidias precavendas. Nam, si in
viridi ligno hec faciunt demones, in arido quid fiet? Viride lignum
potest dici quilibet sanctus homo, qui virorem gratie Dei in se
habet. Ligna arida sunt seculares peccatores, in quibus diabolus
tamquam in filiis diffidentie multa mala operatur, quorum aliquos
deceptione sua ipsi demones laqueo faciunt interire, aliquos faciunt
desperare, aliquos aquis prefocant, aliquos precipitio collidunt,
aliquos in ignem deiciunt, in quo in miseriis non subsistent,
nec quietem habere poterunt, quia ab aquis nivium ad calorem
nimium pertransibunt, ubi vermis eorum non morietur et ignis
eorum non extinguetur.
De fr[atr]e qui expulit demonem de muliere obsessa, cum demone sapienter
loquendo.
Fuit quidam sanctus homo, frater Minor, de Imola oriundus,
nomine Benintende, quem gradus sacerdotii sublimabat. Hic pluribus
annis in conventu Ravenne habitavit mecum, et erat gratiosus
in confessionibus audiendis, et trecentas genuflexiones
faciebat qualibet nocte, et toto tempore vite sue ieiunabat qualibet

Torna all'inizio