Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 67

Tomus II


in eis pleno collegimus intellectu. Super
eo vero quod paratos habere scripsisti
servientes, pro servitiis nostris in Sardinia profecturos,
industriae tuae studium plurimum
commendamus, nostrae tibi proinde plenitudinem
gratiae promittentes.
Cap. XXX.
Item responsalis ad illud.
Solita benignitate recepit nostra Serenitas literas,
quas nostro culmini destinasti, et
quae continebantur in eis intelleximus diligenter.
Ad id autem quod de sancto R. de N.
civis fidelis nostri, nostrae Celsitudini intimasti
eundem R. ad praesens in regione Ferrariensi
Ravennae existentium fidelium nostrorum, nec
non in servitiis nostris in partibus Romangiae
utilem existere, aestimantes: et ideo supplicasti
ut ad relationem ipsius et sui soceri, qui in
regno de mandato nostro praesentialiter commorantur,
Celsitudo nostra intendere dignaretur:
fidelitati tuae duximus taliter respondendum,
quod ecce per C. super his rescribimus,
nostrae beneplacitum voluntatis.
Cap. XXXI.
Ut rescribat quod expedit super enunciato
negotio.
Cum H. et G. fideles nostri, per eorum literas
nostrae supplicaverint Majestati, ut
quia R. civis Ravennensis, fidelis noster,

Torna all'inizio