Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 613


Sed si ipsi sepius dicti Beneventani minime vestram regalem adimpleverint
voluntatem, sicut vobis polliciti sunt, statim ibidem taliter exercita emittere studeamini,
ut ad profectum sanctae nostrae aecclesiae vestraeque regalis proveniat excellentiae;
et sic illis partibus disponatur, ut inimicus locum nocendi non inveniat, sed
semper vestra in triumphis exultet in Domino regalis victoria. Enimvero una cum
fidelissimis missis vestris pertractantes consideravimus, ut, si minime ipsi Beneventani
adinplere voluerint regalem vestram voluntatem, Kalendas Maias vestra robustisima
hoste in confinio preparata super ipsos irruere Beneventanos inveniretur –
et demum pariter penetrantes in his confirmari pro aestivo temporis egritudine non
audebimus –; et iterum, si super eos Kalendas Maias usque in Septembrio mense
exercita non evenerint, dubium nobis esse videtur, ut forte, Deo sibi contrario, predictus
nefandissimus Adalgisus per insidias Grecorum non aliquam nobis vobisque
conturbacionem facere moliatur, quia iam dicti missi Grecorum et cum eo esse
noscuntur et alii in Neapoli residere videntur. Sed aec existimantes in vestro robustissimo
atque a Deo protecto regali arbitrio emisimus pertractandum, ut, qualiter
vobis placuerit, disponere celeriter dignetur, nobis intimante per suos regales affatos
suam nostramque securitatis salutem.
Quapropter nimis poscentes quaesumus vestram prerectissimam excellentiam, ut
nullo modo pro causa Grimualdi filii Arichisi credere plus cuiquam iubeatis quam
nobis; nam pro certo sciatis, quia, si ipsum Grimualdum in Benevento miseritis,
Italiam sine conturbatione habere minime potestis, eo quod Leo episcopus secreta
nobis sic fatus est: quia Adalberga relicta Arigihs tale habet consilium, ut, dum ipse
Grimualdus filius eius Beneventanis finibus introierit, ingeniose cupit duas filias suas
secum deferri et quasi orationis causa in Sanctum Angelum in Gargario pergere et
deinde in Tarantu, ubi et thesauros suos reconditos habet, quia tantum octoginta
milia distat a Sancto Angelo usque Taranto.
Sed in hoc minime vestra a Deo promota excellentia considerari debeat, quod
pro nostra aviditate aut ipsas civitates adquirendum, quas beato Petro apostolo et
nobis condonastis, talia vobis insinuari studuimus; sed pro magna securitate sanctae
Dei catholicae et apostolicae Romane ecclesiae atque vestrae precelsae regalis exaltationis
victoria ea, quę audivimus et agnosci potuimus, vestris regales auribus insinuare
nullo modo negleximus. Vestra quoque regalis excellentia, qualiter ei placuerit
et aptum prospexerit, in omnibus his disponere provideatur.
Quapropter magnopere poscentes vestram clementissimam regalem benivolentiam
quaesumus, ut pro amore fautoris vestri, beati Petri clavigeri regni celorum, nostraque
in Christo spiritali paterna dilectione clariter atque spetialiter per vestros regales
honorabiles apices missis vestris dirigere dignemini, ut nullo modo ad vos remeari
audeant, nisi prius sub integritate civitates partibus Beneventanis, sicut eas per vestram
sacram oblationem beato Petro apostolo et nobis contulistis, in omnibus contradere
valeant et iustitias de Populonio et Rosellas nobis facere sub integritate studeant,
quia sunt alii ex missis vestris, qui contemnere moliuntur et fedare vestram sacram
oblacionem. Sed, sicut partibus Tusciae civitates, id est Suana, Tuscana, Bitervo
et Balneoregis ceterasque civitates cum finibus et territoriis eorum, beato Petro
offerentes condonastis, ita in eo modo civitates partibus Beneventanis contradere nobis
protinus faciatis, ut, dum missi vestris vestros susceperint regales firmissimos affatus,

Torna all'inizio