Hugo Atratus de Evesham: Epistolae

Pag 109


sit quoque adeo facultatibus suis exhaustus, quod eidem, unde reliquas
quatuor soli Christo Iesu, qui sponsus est virginum, nuptui tradere
valeat, possibilitas non substistat. Nos eius piis supplicationibus inclinati,
paternitatem vestram, omni qua possumus affectione, duximus exorandam,
quatenus eiusdem amici nostri caritatis intuitu et nostrorum interventu
rogaminum, pie compatientes angustiis in hac parte ac eius penuriam
misericorditer relaxantes, unam de dictis quatuor filiabus, ad humilem
requisitionem et supplicationem ipsius, in monasterio, quod, sicut
asseritur, vestro regimine gubernatur, faciatis, si placet, in monacham
recipi et sororem, ac ipsam cupientem ibidem, ut asserit pater eius, sub
regulari habitu virtutum Domino famulari, sincera tractari in Domino
caritate; ut preter divine retributionis meritum, quod vobis inde proveniet,
nos vobis astringatis ad exhibitionem grate vicissitudinis promptos
et benivolos propter ea debitores.


Hugo etc. magistro Alberto de Parma, basilice principis apostolorum
de urbe canonico vicario suo, salutem.
Quia pium est peregrinorum votis annuere, in hiis presertim, que salutem
respiciunt animarum, discretionem vestram requirimus et rogamus,

Torna all'inizio