Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 634


4. Praeterea, secundum Philosophum in 6 Ethic., finis proximus virtutis est
bona operatio. Sed prudentia dirigit ad bonam operationem. Ergo dirigit ad
finem virtutis. Sed hoc pertinet ad alias virtutes, ut dicit Philosophus.
Ergo actus prudentiae non distinguitur ab actibus aliarum virtutum.
5. Item, videtur quod inconvenienter ponantur in littera actus virtutum. Quia
subvenire miseris est actus misericordiae; praecavere autem insidias pertinet
ad cautionem, quam quidam ponunt prudentiae partem.
6. Item, perferre molestias non videtur actus fortitudinis esse: tum quia aggredi
difficilia videtur esse virtuosius, et ita magis ad fortitudinem pertinere: tum
quia perferre non videtur dicere actum, sed magis immobilitationem: tum quia
perferre molestias videtur esse etiam aliarum virtutum actus, ut patientiae et
caritatis, quae omnia sustinet, et mansuetudinis: tum etiam quia non circa quaslibet
molestias est fortitudo, ut Philosophus probat in 3 Ethic.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad perfectionem virtutis moralis tria sunt necessaria.
Primum est praestitutio finis; secundum autem est inclinatio ad finem praestitutum;
tertium est electio eorum quae sunt ad finem. Finis autem proximus
humanae vitae est bonum rationis in communi; unde dicit Dionysius,
quod malum hominis est contra rationem esse: et ideo est intentum in
omnibus virtutibus moralibus, ut passiones et operationes ad rectitudinem
rationis reducantur. Rectitudo autem rationis naturalis est; unde hoc modo
praestitutio finis ad naturalem rationem pertinet, et praecedit prudentiam, sicut
intellectus principiorum scientiam; et ideo dicit Philosophus, 6 Ethic., quod
prudentia habet principia fines virtutum. Sed hoc bonum rationis determinatur
secundum quod constituitur medium in actionibus et passionibus per debitam
commensurationem circumstantiarum, quod facit prudentia. Unde medium virtutis
moralis, ut in 2 Ethic. dicitur, est secundum rationem rectam,
quae est prudentia; et sic quodammodo prudentia praestituit finem virtutibus
moralibus, et eius actus in earum actibus immiscetur; sed inclinatio in finem
illum pertinet ad virtutem moralem quae consentit in bonum rationis per
modum naturae: et haec inclinatio in finem dicitur electio, inquantum finis
proximus ad finem ultimum ordinatur. Et ideo dicit Philosophus, 2 Ethic., quod
virtus moralis facit electionem rectam.
Sed discretio eorum quibus hoc bonum rationis consequi possumus et in operationibus
et in passionibus, est actus prudentiae: unde praestitutio finis praecedit
actum prudentiae et virtutis moralis; sed inclinatio in finem, sive recta electio
finis proximi, est actus moralis virtutis principaliter, sed prudentiae originaliter.
Unde Philosophus dicit, quod rectitudo electionis est in aliis virtutibus a
prudentia, sicut rectitudo in intentione naturae est ex sapientia divina ordinante

Torna all'inizio