Salimbene de Adam: Cronica

Pag 313


disputandi et libros faciendi, non autem gratiam populo
predicandi, posuimus supra dicta que in divisione Apostoli continentur.
Nunc autem ad Altisiodorum denuo revertamur.
Recordor quod, quando habitabam in conventu Cremone, eo
anno quo civitas mea Parma rebellavit Friderico deposito, frater
Gabriel de Cremona ex Ordine fratrum Minorum, qui magnus
lector erat et homo sanctissime vite, dixit michi quod Altisiodorum
maiorem copiam habebat vinearum et vini quam Cremona
et Parma et Regium et Mutina. Et aborrui cum audivi, et incredibile
reputavi. Cum autem in Altisiodoro habitassem, visum fuit
michi quod verum dixisset, quia magnum habent districtum sive
episcopatum, id est multum habent de territorio, et montes et
colles vineis pleni sunt et campestria sive planities, ut vidi oculis
meis. Non enim seminant nec metunt nec in orrea congregant homines
terre illius, sed mittunt vinum Parisius, quia flumen habent
iuxta, quod Parisius vadit, et ibi nobiliter vendunt, et inde habent
totum victum suum et vestimenta quibus teguntur. Et circuivi
episcopatum Altisiodorensem tribus vicibus, egrediendo semel cum
quodam fratre qui predicabat et crucesignabat homines pro passagio
regis Francie. Alia vice, cum alio fratre, qui in Cena Domini
predicavit Cystersiensibus in pulcherrimo monasterio; et fecimus
Pascha cum quadam comitissa que in prandio dedit nobis, id
est dari fecit toti curie, XII ferculorum diversitates, id est ciborum
appositiones sive varietates. Et comes vir eius domi non erat,
quia abundantius, id est in maiori copia, fercula fuissent apposita.
Et ostendit michi frater ille monasterium Pontiniacense,
in quo ab Alexandro papa III, qui Senonis morabatur, recommendatus
fuit beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, quando
ab Artaldo rege Anglie de Anglia fuit expulsus. Tertio, exivi
cum fratre Stephano et vidi et didici multa, que essent digna relatu,
sed causa brevitatis ea subticeo, quia ad alia dicenda festino.
Et nota quod in provincia Francie (secundum Ordinem fratrum
Minorum loquor) sunt octo custodie, ex quibus IIII bibunt
cervisiam, IIII bibunt vinum. Nota etiam quod tres terre sunt que
dant abundantiam vini in Francia, scilicet Rupella, Belna et Altisiodorum.
Nota insuper quod vina rubea in Altisiodoro minime

Torna all'inizio