21. Quis nam potentum unquam suum ut illa, deduxit exercitum? Recesserunt tamen
ab illa plurimi suorum et abierunt retrorsum. Separati sunt, inquam, a nobis quia
non erant ex nobis. Nam et angeli quidam de coelo deciderunt, aliis sic corroboratis, ut
cadere amplius non valerent. Corroborati sunt et hi, qui permanserunt, tum ex dulcedine
pastoralis sapientiae, tum ex benevolentia et hilaritate tam desiderabilis matronae. Nam
egregrius ille pastor et doctor die noctuque affuit illis, spiritualibus doctrinis et admonitionibus
illud maxime inter caetera replicans, ut ab excommunicatis se observarent, quoniam,
si quis cum excommunicatis participasset, nisi accepta poenitentia primum absolveretur,
nullam cum reliquis communionem habere potuit. Perfecto utique odio oderat
excommunicatos, unde et solicitos multos sua doctrina reddidit, plurimos a tyrannide tanta
prohibuit, quosdam etiam penitus convertit. Ipsi denique quondam dicto regi commonitorium
dictavit, et haeresiarcham ipsum, sanctae sedis Romanae invasorem, Wibertum
scriptis salutaribus commonuit.
22. Quid tandem ? Romam, sicut incepit, tyrannus ille invadit, tribus illam annis impugnat,
quamvis demum periurus et pecunia plus quam viribus aut sapientia expugnat.
Fitque beati Petri sancta ecclesia impiorum latronum spelunca. Sed necdum totam quidem
Romam devicit, quoniam in castello, quod Crescentii dicitur, reverendissimus papa Gregorius
permansit, permanserunt quoque nec corrupti nec decepti aut devicti nobiliores
quidam Romani, magis obedire Deo quam homini cupientes haeretico. Igitur accrescente
tam impia haereticorum persecutione; invitatus ab apostolico viro dux Apuliae et Calabriae
Robertus Romam festinavit, ante cuius adventum Heinricus; urbe relicta, fugit, quam una
die manu armata dux fidenter expugnavit, dominumque papam de angustia turris in latitudinem
sacri palatii Lateranensis cum magno triumpho et gloria reduxit. Itaque peractis
ibi aliquot diebus, Salernum pariter perrexerunt, ubi et sanctissimus papa emigravit ad
Christum. Nam miracula quae per eum operatus est Dominus, alia quidem vidimus, alia
ab idoneis testibus audivimus, quorum non est modo dicendi locus.
23. Fugato ergo ab urbe Heinrico in Theotonicas partes statim ipse revertit, concitatis
primum omnibus pene Longobardis adversum praefatam dominam et adversus sanctum
provisorem eius, sed et adversus omnem catholicam unitatem. Nec multo post ecce
coadunati sunt episcopi et marchiones cum aliis multis, qui magno impetu et furore subito
terram invaserunt eiusdem comitissae, putantes totam illico suae ditioni subiugare. Tunc
ergo congregati sunt et nostri siquidem pauci, quoniam una vix die praescii facti sunt;
veruntamen nimis confortati sunt, quia dominus noster sanctus Anselmus episcopus suam
eis benedictionem per nostram direxit parvitatem, hoc in mandatis praecipue commendans
nobis, ut si qui cum excommunicatis communicassent, primitus illos absolveremus, et tunc
pariter omnes auctoritate apostolica et sua benediceremus, instruentes eos quo pacto
quave intentione deberent pugnare, sicque in remissionem omnium peccatorum eorum instantis
belli comitteremus periculum.
24. Facto itaque congressu, citissime dorsa hostes dederunt, et captus est mox Parmensis
episcopus et nobiles multi, minores vero absque numero sed et mortuorum non
est inventus numerus. De nostris autem tres mortui sunt, et vulnerati pauci, qua in re
gloriam Dei et virtutem benedictionis reverendissimi praesulis fideles omnes agnoscere
potestis. Ab hinc enim confusa sunt haereticorum conciliabula, et declinata est nimis elata
eorum insolentia gavisi autem et confortati sunt omnes catholici praesertim domus illa,
quam sanctus pater noster Anselmus episcopus inexsuperatam postea custodivit, ac in fide
catholica permanentem reservavit. Et factus est ille unius olim civitatis episcopus, innocenter
quidem expulsus, multarum civitatum praesul magnificus. Nam potestatem ei, et
vicem suam domnus papa commisit per omnem Longobardiam, ubi catholici non haberentur
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|