Ad secundum dicendum, quod ipso facto quo quis iurat se religionem non intraturum,
periurus est. Quamvis enim liceat sibi religionem non intrare, non
tamen licet obicem Spiritui Sancto ponere; et ideo non oportet ut ad cavendum
crimen periurii, quod iam vitari non potest, religionis ingressum omittat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis praelationem fugere possit quandoque ex
bono procedere, tamen pertinaciter resistere, semper malum est, sicut patet in
Glossa Gregorii Hierem. 1 qui hoc probat exemplo Hieremiae et Moysi, qui
cum primo recusassent praelationis officium, ad ultimum humiliter obedierunt.
Unde huiusmodi iuramentum incautum reputatur: quia, quantum in se est, providentiae
divinae praeiudicat, et obedientiam ad superiores excludit, quibus in
hoc obedire tenetur.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod coactio in iuramento assertorio non
potest esse sufficiens, quia nihil potest sufficienter cogere ad hoc quod homo
mortaliter peccet; quod contingit, si falsum cum iuramento asserat; unde tale
iuramentum quantumcumque coactum, est obligatorium ad peccatum. In iuramento
autem promissorio sciendum, quod coactio potest esse sufficienter
cogens ad promittendum: quia ut maius periculum evitetur, potest aliquis aliquid
promittere sibi damnosum; quod sine peccato contingere potest: et tunc
talis coactio, si sit sufficiens quae in constantem virum cadere possit, tollit obligationem
iuramenti in foro contentioso: quia ei qui vim intulit, non competit
actio ex obligatione illius iuramenti.
Sed in foro conscientiae est obligatorium: quia magis debet homo subire temporale
damnum quam fidem frangere. Habet tamen remedium ut in iudicio ab eo
repetat. Quod si iuraverit se non repetiturum, potest iudici denuntiare, qui ex
officio suo debet raptorem ad restituendum cogere. Si autem iuraverit se non
denuntiaturum, contra correptionem fraternam iuravit, et non tenetur observare.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod coactio non potest facere in tali casu violentum
absolute, sed violentum mixtum: quia oportet ut qui iurat, membra moveat
ad loquendum, et sua voluntate: tale autem violentum, ut dicit Philosophus in
3 Ethic., quamvis simpliciter sit involuntarium, tamen hic et nunc est voluntarium:
quia ad vitandum maius malum vult minus damnum subire.
Ad secundum dicendum, quod coactio tollit obligationem matrimonii, quia non
solum requirit consensum, sed etiam consensum liberum: quod non est in obligatione
iuramenti.
Ad tertium dicendum, quod Lucia loquitur de violento simpliciter, in quo
patiens nihil confert agenti. Tale autem violentum non potest esse in tali casu.
|
|