Boncompagnus de Signa: Ysagoge

65


«Quia verborum prolixitas est aurium inimica et longus
sermo tedium generat in animo auditoris idcirco sub
breviloquio negotium quod nuper accidit nobis vobis
cupimus intimare. Quapropter.»
17 «Si vellem presenti epistola exordiri a remotis viderer vobis
forte adulari et benivolentiam vestram captare de novo quam credo
vestra tantummodo diu gratia acquisisse. Quapropter.»
18 «Si pulcris exordiis et prefacionibus coloratis presenti epistola
exordirer, viderer vestram amicitiam de novo acquirere velle quam
credo vestram tantummodo diu gratiam acquisitam habere. Vestre
igitur amicitie simplicibus notifico verbis quod.»
19 «In presenti epistola non oportet me sumere exordium a remotis
ne verborum prolixitas vestras nullo modo aures aggravaret, et ne
forte vestram dominabilem amicitiam blanditorie acquirere viderer
quam spero gratia vestri integram et illesam habere. Simplicibus
itaque verbis vos attentius precor quatenus.»
«Ad vestram benivolentiam captandam non oportet me
dicere verba perpolita colores et pulcras praefaciones quia
tanta est vestre sapientie cognitio quod verbis simplicibus
tantum affectionem mei animi cognoscetis. Quam ob rem.»
20 Episcopus sic potest exordiri quando scribit alicui episcopo pro
aliquo negotio:
«Gravissima corporis egritudine impediti, die sabati divina
non poterimus officia celebrare et nostros clericos ad sacros
ordines more solito promoveret. Quapropter.»
«Pro quibusdam ecclesie nostre negotiis que nobis occurrunt
peragenda irretiti cena domini divinis officiis non valebimus

Torna all'inizio