Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1890


NYMPHEUS fons est penes quem gentiles Nympharum nomina
celebrabant.
NYOBEA fons est in Argolico sinu.
 
OESTRUM fons est Sycilie apud quem Muse coluntur.
HORTORUM fons iuxta collem Libani montis effluens flumen
facit quod inter Tripolim et Tortosam mari miscetur.
 
PANEUS fons est sub Libano monte, in quo si qua natantia
proiciantur in lacum cui Phiala nomen cuncta reperiuntur.
PEGASEUS fons est in monte Parnaso Musis sacer et a Pegaso
equo ungula factus, et inde Pegaseus nuncupatus, cum et alia
illi sint nomina plura.
PIPLEUS fons est Macedonie Musis sacer et a quo Muse
vocitate Piplee sunt.
PIRENE fons est Corinthi.
PITONIA fons est Saluberrimus apud Marsos. Oritur quidem
in ultimis Pelignorum montibus et amplis egurgitationibus effluens,
Marsos transiens et lacum Fucinum, mergitur in specu
et in Tyburtino agro effunditur iterum, ex quo factis fornicibus
primus perducere Romam Ancus Marcius ex regibus unus auspicatus
est, post quem Q. Marcius Rex tunc pretor, et post
eum ultimus restauravit M. Agrippa.
PROTHESIS fons est apud Thesiphontem Persarum
civitatem.
PSAMATHE fons est apud Thebas.
 
REGIE AQUE fons est Epyri haud longe a castello Macroceraunis
et Cuna.
ROGEL fons est in tribu Beniamin quem penes Adonias victimas
immolatus est.
RODIORUM fons est in Chersoneso qui de novennio in novennium
egerit purgamenta.
ROTRINI fontes in Frigia sunt agro Agaseno propinqui et
Apamie civitati.
RUBRUS fons est Ethiopie ex quo qui biberit lymphatus
efficitur.

Torna all'inizio