XVII. Iam igitur miles Christi assueto bello robustior
studebat cotidie ad maiora proficere, de viribus in vires
crescere, et semper semetipso fortior nullas iam poterat
enervati hostis insidias formidare. Sepe enim sibi in cella residenti,
velut teterrimi corvi vel vultures, iniqui spiritus videbantur
adsistere, et quasi ad custoditum animalis cadaver, quia non
audebant accedere, cogebantur eminus aspectare. Sepe
se in figuris Ethiopum, sepe se per diversorum animalium
species ostendebant. Quibus clarus Christi triumphator insultabat
dicens: «Ecce paratus sum, venite, et si qua in vobis sit
virtus ostendite. Numquid iam omnino deficitis? Numquid
iam victi estis et aliquas contra Dei servulum certandi machinas
non habetis?». His denique et huiusmodi verbis confundens
iniquos spiritus, confestim eos velut missis totidem iaculis effugabat.
Videns ergo diabolus quia per semetipsum contra Dei
famulum prevalere non posset, ad callida argumenta conversus,
quocumque vir sanctus ibat, discipulorum eius animos adversus
eum in malitiam excitabat, ut quia retentari eum ab accenso
sui fervoris impetu impossibile fuerat, saltim ab alienę salutis
cura compesceret, et quia ipse ab hoste superari minime posset,
vel ex aliis victoriam non negaret.
|
1
5
10
15
20
|