11. Erit quod omni seculo mirabile,  
hodie quia uobis Christus dominus  
natus est Bethleem Dauidis in oppido,  
saluator mundi.  
12. Hoc uobis signum erit: in presepio  
infantem pannis inuolutum positum  
inuenietis cum Maria pariter  
matre beata.”  
13. Subito facta fulgentis milicie  
est multitudo caelestis exercitus  
eodem simul angelo cum flammeo  
ualde preclara.  
14. Gloria deo in excelsis sydera  
plena sonabant, pax et in hominibus  
auditur bone uoluntatis uocibus  
in terra sanctis.  
15. Pastores namque loquebantur inuicem:  
“Eamus usque Bethleem celeriter,  
et uideamus hoc de uerbo qualiter  
angelus dixit.”  
16. Venerunt ergo, inuenerunt puerum,  
angelus sicut dixit, in presepio  
positum, sanctam genetricem uirginem,  
Ioseph praesente.  
17. In caelo stella nouo clara radio  
refulsit, ante que numquam resplenduit,  
clarior cunctis astris, mundo nunciat  
gaudium magnum. 
  |  
  |