Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 20


de leui profutura cognoscas si perceptibili corde meos monitus
amplecteris et efficaci studio duxeris exequendos. " In prono sibi
uultu et plicatis brachiis Iason ad offerentis uerba sic humili voce
respondit: "Ha nobilissima domina, vobis deuotissimo corde
meo humiles grates fundo que laboribus meis compati nobili expositione
mo<n>stratis. Cuius rei causa beneplacitis uestris me totum
expono, cum multo magis sint munera gratiosa que nec petita nec
precedentibus beneficiorum meritis tribuuntur. "Cui Medea:
"Amice Iason, nosti quanta sunt in aureo uellere querendo constituta
discrimina an forte fama, ueritatis ignara, tibi causam ipsorum ueram
non prodidit in aperto?Sane eius facultas obtentus uix aut
nullo modo mortali cadit in homine, cum diuina sit eius custodia et
non sit in homine plus posse quam potest uirtus inexpugnanda
deorum. Quis enim illesus euasit a bobus flamas eruct[u]antibus
igneas quem fortune casus aduersos ipsos irruere stimulo presumptionis
induxit, cum aduersus illos insultans subito conuertatur in
cinerem et exustus fumosa pereat in fauilla? Quod si tam leui
animo attemptare iuueniliter presumpsisti, magna fatuitate deduceris,
cum pretium tante rei mors sola consistat. Abstrahe ergo,
Iason, si petis agere sapienter, a tam infausto limine pedem tuum
et ne accedas ad letifera limina, que tue sunt uite lumina finaliter
ablatura. " Iason autem uelut impatiens ad Medee uerba, commotus
ne plura similia uerba diffundat, eius sermonem intersecat
et, eius serie interrupta, sic intulit: "Ha nobilissima domina, numquid
uestrorum terrore sermonum exanimare me creditis ut duris
incussionibus stupefactus ab incepto desistam? Numquid, si fieret,
uti posset aliqua gloria uita mea? Sane uiuus uiuaci uituperio
tabescerem inter gentes et omnis exutus honoris laude perpetui
dedecoris uilescerem ubertate. Est ergo propositi mei certum
morti me tradere, si mors est pretium tante rei. Nam prudentis
viri proprium esse debet, ex quo alicuius cepti propositum publicauit
in actu, preponere necem uite priusquam a cepto ignominiose
desistat. " Cui Medea: "Est ergo, Iason, illa tui propositi certitudo
ut mortem affectes preponere uite tue in tam vicini discriminis
interitu manifesto. Reuera tue fatuitati compatior et erga te

Torna all'inizio