domini pape, qui erat in civitate Florentie, qui et ipse de Ordine
fratrum Predicatorum erat.
De pace Bononiensium que hoc anno rupta fuit.
Et die Veneris decimo exeunte Decembre fracta fuit pax
inter Bononienses intrinsecos et extrinsecos; habuerunt enim
bellum intestinum; et multi eorum fuerunt occisi. Et innumerabiles
quasi domus eorum Lambertaciorum fuerunt incontinenti combuste
et dirupte per aliam partem intrinsecam. Et dicti Lambertacii
foras civitatem exiverunt propter timorem partis
intrinsece.
Anno Domini MCCLXXX, indictione VIII, venditus fuit sextarius
seminis canipe XVI solidos imperialium et XX solidos
imperialium.
De castro Parmensium, quod fecerunt inter Parmam et Regium iuxta burgum
Domus Dei, et dictum est Castrum Crucis.
Et eodem anno Parmenses inceperunt cavare inter Parmam
et Regium iuxta burgum Domus Dei in strata publica unum castrum
et foderunt foveas dicti castri in contrata Celle in mense
Martii et appellaverunt castrum illud Castrum Crucis. Et eodem
anno Mantuani fecerunt unum pontem in contrata ubi dicitur
Braçolus.
De obitu pape Nicholai tertii in octava Assumptionis.
Et eodem anno, in mense Augusti, dominus papa Nicholaus
tertius obiit in octava Assumptionis beate Marie Virginis. Et
eodem anno pars imperialis de Faventia et de multis aliis terris
Romagnole recesserunt de dictis civitatibus; et comes Romagnole,
qui erat potestas Bononie, cepit tenere cum dictis Bononiensibus
|
|