peccent; ergo tenentur regraciari tunc maxime sibi, et implorare
veniam pro peccatis. Et dixit: quantum temporis spacium
dehonestatis, et quando ad aliud processistis, comendatis
illud! Et quot negocia abhorruisti in principio ipsorum, que in
fine desiderastis! Et [dixit]: qui dimittit mundum ut serviat Deo
est in inicio sicut asinus molendini qui circuit et causam ignorat.
Et dixit: melius est egere necessariis quam querere a quo diffidit.
Et dixit: donum malo concessum maliciam auget; et
non noscenti concedere est beneficio spoliari; et docere insipientem
est ipsum stulciorem facere; et querens illum beari,
despicit semet ipsum. Et dixit: minor eos qui cavent a cibis
nocivis ne hinc nocumentum incurrant, nec cavent a peccatis
alium facientibus perdere mundum. Et dixit: multiplicate silencium
quia est a periculis evasio, et utamini veritate que est
disciplinatio verborum. Et dixit: qui pius est vobis, vos deceptione
absolvit et qui odit vos annectet. Et dixit: convenit habenti
legem concedere amico suo peccuniam, noto bonum aspectum et
inimico iusticiam non negare, et se ab omni eo quod coinquinatur
cohercere.
HOMERUS fuit versificator antiquior apud Grecos et maioris
status inter eos; qui fuit post Moysen quingentis sexaginta annis.
Qui edidit multas sapiencias et nobiles versus, et omnes versificatores
grecorum subsequentes eum imitati sunt eum, et
discentes ab eo incesserunt viam eius. Ipso igitur captivato
et tamquam servo vendicioni tradito vel exposito, quesivit
unus ex eis qui volebant eum emere unde erat. Et respondit:
|
|