ARTICULUS 2
Utrum fides possit esse de visis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides sit de visis; 1 Corinth. 13, 12: «Videmus nunc per speculum
in aenigmate»; et loquitur ibi de fide; ideo fides est visio. Ergo credita sunt
visa.
2. Praeterea, lumen fidei se habet ad articulos sicut lumen naturale ad principia
naturaliter cognita. Sed lumen naturale facit videre principia per se nota.
Ergo et lumen fidei facit videre articulos.
3. Praeterea, intelligere, videre est. Sed oportet eum qui audit intelligere quae
dicuntur, ad hoc quod credat. Ergo fides, quae ex auditu est, de visis est.
4. Praeterea, prophetia visionis causa est. Sed fides et prophetia in idem concurrunt,
ut supra dictum est. Ergo fides de visis est.
5. Praeterea, id quod est materiale in obiecto fidei, est res creata, ut dictum est.
Sed res illa creata visui humano subiacet etiam sensibili, sicut passio. Ergo
cum fides sit de toto obiecto suo, fides de visis erit.
SED CONTRA, Hebr. 11, 1: «Fides est argumentum non apparentium». Ergo non
est de visis.
Praeterea, «Deum nemo vidit unquam»; Ioan. 1, 18. Sed fides proprie est de
Deo. Ergo fides est de non visis.
Praeterea, fides gignit spem: Glossa Matth. 1. Sed spes est de non visis,
Roman. 8. Ergo et fides.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod fides possit esse de scitis. Deum enim esse, est creditum.
Sed hoc est scitum, quia demonstrative probatum est. Ergo fides est de scitis.
2. Praeterea, unum de generantibus scientiam est doctrina. Sed fides, quantum
ad distinctionem credendorum, est per doctrinam, quia fides ex auditu est:
Rom. 10. Ergo fides est de scitis.
3. Praeterea, omne illud ad quod habetur ratio probans, est scitum. Sed ad ea
quae sunt fidei, potest haberi ratio probans: 1 Petr. 3, 15: «Parati semper ad
reddendum rationem de ea quae in nobis est fide et spe»; et Commentator
super 1 cap. De div. nom. dicit, quod ratio est prior auctoritate; et Richardus
de Santo Victore dicit, quod ad nullam veritatem probandam deficit ratio.
Ergo fides est de scitis.
4. Praeterea, omnis probatio convincens intellectum ad assentiendum, facit
scientiam. Sed ad assentiendum his quae sunt fidei, convincitur intellectus per
miracula, sicut supra dictum est de daemonibus. Ergo fides est de scitis.
|
|