Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 297


asserebant enim rustici qui capti fuerant, consilio et machinatione predictorum monachorum
abbatem fuisse occisum.
Anno dominice incarnationis M°C°LXXVIII° mense Augusti, undecima indictione, quarto
die stante eiusdem mensis, uidelicet in festo decollationis beati Iohannis baptiste, Iohannes
de Struma, qui et a suis Callixtus appellatus est, reatum suum agnoscens, Montem Albanum
deseruit et apud Tusculanum ad pedes pape Alexandri cum quibusdam de suis clericis humilis
et deuotus accessit. In conspectu cardinalium et multorum se peccasse publice confessus
est dicens: “Domine uenerande pater, peccatum meum manifeste confiteor, et me
auctoritate imperiali contra Deum et sanctam ecclesiam et uos egisse cognosco. Sed nunc
reversus ad cor, delictum meum recolo et ueniam a uestra pietate deposco, omnem heresim
et scisma abiuro, et uos in dominum et uniuersalem patrem totius ecclesie deuote recipio”.
Quem Alexander papa, ut erat pius et humilis, non obiurgauit et reprehendit, sed secundum
sibi innatam mansuetudinem benigne recepit, dicens: “Frater, gaudium est angelis Dei super
uno peccatore penitentiam agente. Quod suggestione diabolica unitatem ecclesie scindere
uoluisti, multum doluimus, et quod inspirante Domino ad eius unitatem redire uoluisti, plurimum
congaudemus. Romana ecclesia, que iuxta Iesu Christi magisterium inimicos diligere
consueuit, te hodie penitentem in filium recipit et pro malis bona tibi retribuere procurabit”.
De cetero Alexander papa eum et in curia et in mensa sua honorifice habuit.
Secundo autem die stante eiusdem mensis, luna in signo uirginis post mediam noctem
passa est eclypsim, et pene in tertia parte sui obscurata est. Tertio decimo uero die intrantis
mensis Septembris, indictione xII, sol in signo uirginis circa horam....

Torna all'inizio