Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 78


quas ipse eligere voluisset Langobardorum faras, hoc est generationes vel lineas, tribueret.
Factumque est, et annuente sibi rege quas obtaverat Langobardorum praecipuas
prosapias, ut cum eo habitarent, accepit. Et ita demum doctoris honorem adeptus
est. Poposcit quoque a rege generosarum equarum greges, et in hoc quoque liberalitate
principis exauditus est.
10. His diebus, quibus Langobardi Italiam invaserunt, Francorum regnum, mortuo
iam eorum rege Chlotario, eius filii quadrifarie regebant divisum. Primusque ex his
Aripertus sedem habebat apud Parisios. Secundus vero Gunthramnus civitati praesidebat
Aurelianensi. Tertius quoque Hilpericus cathedram habebat apud Sessionas
in loco Chlotarii patris sui. Quartus nihilominus Sigisbertus apud urbem regnabat
Metensem. Hoc etiam tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus Benedictus papa
regebat. Aquileiensi quoque civitati eiusque populis beatus Paulus patriarcha praeerat.
Qui Langobardorum barbariem metuens, ex Aquileia ad Gradus insulam confugiit
secumque omnem suae thesaurum ecclesiae deportavit. Hoc anno superiori hieme
tanta nix in planitie cecidit, quanta in summis Alpibus cadere solet; sequenti vero
aestate tanta fertilitas extitit, quanta nulla aetas adseveratur meminisse. Eo quoque
tempore comperta Hunni, qui et Avares, morte Chlotarii regis, super Sigisbertum

Torna all'inizio