Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 366


nos hostibus, moriemur; nec prudentis est
credere, quod rex Aragonum, cujus est in talibus
magna et fraudulenta sagacitas, campestrem
nobiscum descendet ad pugnam. Cogitabit
enim vero tantum impedire vias maris, ne
ad vestra huc littora navigio quis valeat applicare.
Hostes praeterea tempore procelloso, et
cadentibus imbribus, portum messanensem, ubi
nec hiemales nulla vincula tenent naves, nec
vassellos alligat ancora adunco morsu, possunt
exire cum volunt. In eo sane vasselli tamquam
in tuta statione morantes, aut planis vento velis,
aut remis impellentibus, in Farum securi
prodeunt, aut relatione decursuum aquae Fari
absque ventorum adversantium metu illuc redeunt,
quando volunt. Praeter haec in qualibet
parte usque ad Tauromenium montes inaccessibiles
littoribus appropinquant, quos non est
fas equinis pedibus peragrare. Perinde, domine,
gens inimica nobis, quae, sicut nostis,
mare modo siculum navigat, si audax Catalanorum
populus, qui venturus est proxime, nos
bellis vexabit, et armis ac sine nostrorum
ictuum relatione nos ferient, et castrorum nostrorum
latera molestabunt. Tutius est ergo,
domine, ut veloci remigio petamus, dum possumus,
reditum, et sit non furialis absque pavore
discessus; ne forsitan mala gentis nostrae,
quae exercituum dissolutione consueverunt accidere,
videamus. Insuper non expedit guerram
istam mente furiata decurrere, nec statim ad
vindictam de supervenientibus noviter hostibus
aspirare. Iniquum quippe nimis est quod delectat
iratum: Farenses enim utilia, et gesta
non sentiunt, quia dum commoti ad vindictam,
rerum temperantiam nec cogitant, nec requirunt".
CAP.
XVII
Gallici ex obsidione Messanae discedunt.
Sic igitur in contraria consilia scinditur sermo
cujuslibet. Regis autem omnino multum infixa
pectori singula verba haerent: cujus membris
nulla gens exhibet in agendis sollicitudines,
sumpta cura modo propter adventum regis
Aragonum, recentia vulnera corde nutrit, ultimo
tamen adhaerens consilio, ut cariora praecedant,
praemittit reginam in Calabriam cum
omnibus suis caris. Jam divulgatur per exercitum
regis Caroli deliberatio de discessu; jam,
regina discedente, multitudo currit ad littora;
quilibet conatur, ut non sit ultimus in recessu:
praessurarum instantia et virorum clamore sine
moderamine in lictus habet ...... anxie
acies circumerrant, stridentes rudentes .....
temoni nondum soluta vela nautica promptitudo
clamoris, vocibus auditis, suspendit, castra fremunt,
et clamoribus proinde resonantibus magnis,
aether, ac si hostis secum illis manualiter
conjunxerit, fatigatur. Viri nautici duobus in

Torna all'inizio