Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 604


vestre totique regno satisfacere quam utilitati comnuni subvenire
desiderans, hoc meum opusculum inchoavi, per quod
et aliquorum instrumentorum conficiendorum ad causas
videlicet pertinencium sufficiens tradetur noticia, et actorum
conscribendorum in iudiciis dabitur verus modus.
Scio enim, hoc mihi presumptuosum esse nimium,
cum sim discipulus minimus, et scribam aliis ad doctrinam.
set quia in bononiensi primo, deinde in romana curia perseveravi
diutius, sub pluribus legum doctoribus et aliis
tam iuris quam facti peritis artem huiusmodi exercendo
aliqua didici, licet pauca, que qvidem — et si minima
sint — nonnullis quandoque prodesse poterunt, cum sepe
minimum videatur ipsum ignorantibus esse magnum.
Ea igitur queso suscipite, scribentis affectum non ignoranciam
attendentes, ut qui in hoc minus me sciverint,
quantocumque peritissimi sint in aliis, cum casus oportunitatis
occurrerit, ea legendo proficiant. qui vero plus novuerit,
hiis addere meritorie poterit, eaque caritativo animo
emendare.
II.
De operis disposicione.
Licet tractatus instrumentorum in Ytalie partibus
necessario sit diffusus, pro eo quod Ytalici tamquam
cauti quasi de omni eo quod ad invicem contrahunt habere
volunt publicum instrumentum, quod quasi contrarium est
in Anglicis, videlicet quod nisi necessarium esset non
nisi rarissime petitur instrumentum, ideo tractatum ipsum
formis aliquibus traditis in iudiciis et circa iudicia quo
modo necessariis breviter pertransibo.
Deinde me transferam ad ea que sub examine iudicum
tam ordinariorum quam delegatorum notario scribenda
concurrunt, quorum doctrina indigent quasi scribentes
quilibet dicti regni. et quia magis hec inibi

Torna all'inizio