: Chronicon Novaliciense

Pag 340

APPENDIX


<XI>. Interea quid impiissimi tiranni Maximiani olim sit
consecutum breviter colligere placuit. Cum, dispositis insidiis,
genero suo Constantino mortem moliretur, deprehenso dolo,
apud Massiliam captus est nec multo post strangulatus: teterrimo
supplitio adfectus, impiam vitam dignam mortem finivit.
Circa igitur hec tempora, apud Maxiliam civitatem sepulchrum
eiusdem Maximiani, Christianorum ingens persecutor, inventum
est; nam sicut nobis retulerunt qui interfuerunt, erat mirabiliter
corpus eius, intus et extra, unctionem balsami et alia nonnulla
genera odoramentorum opido perfusum, corpus quoque
eius totus integer, teter pilo, caro candida, barba permaxima; ad
capite vero eius pocula erat auro aurizo, plena balsami. Ipse vero
in locello plumbeo quiescebat, in quodam labro ex marmore
candidissimo cum literis aureis desuper scriptis. Nam consilio
Rainbaldi, archiepiscopi Arelatensis et ceteris fidelibus actum
est ut in mari magno cum totis labris iactaretur. Nam diebus ac
noctibus maris equora ibi videntur semper ardere, ubi iactatum
est corpus eius.
<XII>. Hoc tempore Leodegarius archiepiscopus Vienensis
vitam et mores, ortus et actus suorum antecessorum archiepiscoporum
scribendo colligere curavit.
<XIII>. Hoc tempore Lambertus rex apud Italiam regnabat
suoque tempore fuit comes Maginfredus quem interfecit, nec

Torna all'inizio