Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1050


29 Crebris quoque revelationibus fratrum simplicitas consolabatur
tunc temporis, quas utique meruerunt recipere ex praesentia
tanti patris. Nam cum nocte quadam se beatus Franciscus a fratribus
absentasset, ecce circa mediam noctis horam, quibusdam fratrum
quiescentibus, aliis autem orantibus, currus igneus per ostiolum domus
introiens huc illucque per domunculam pluries se convertit,
super quem globus non modicus, speciem solis habens, ipsas quoque
sua claritate noctis tenebras effugavit. Convenientibus ergo
cunctis, et invicem quid hoc esset cum magno stupore quaerentibus,
celebri memoria digna res accidit, quod videlicet ex virtute mirandi
luminis alterius alteri conscientia nuda fuit. Intellexerunt igitur
hanc animam esse patris sanctissimi, quam ob praecipuam sui puritatem
in filiorum solatium ipse sic meruerat transfiguratam ostendi.
Vere hic sanctus triplicis militiae, de qua supra dictum est, currus
et auriga
digne dici promeruit, qui in solari specie, quadriga vectus
ignea, adhuc vivens in carne mortali praerogativam transfigurationis
obtinuit.Reversus itaque corporaliter ad fratres suos vir
Dei, coepit conscientiarum illorum subtiliter arcana rimari, quae et
ipsum non latere fuerant crebro non inexperti. Res utique nostris
temporibus stuporis et gaudii plena, infirmum scilicet hominem alienarum
mentium diiudicare secreta! Multis namque cordium suorum

Torna all'inizio