Cępit itaque conversus Romualdo durus nimirum exactor  
vehementer insistere et ut impleret quod ultro promiserat  
anxie postulare. Cumque Romualdus adhuc resisteret et eandem  
visionem cernere denuo flagitaret, alia nocte similiter  
in oratione persistunt et beatum martyrem per omnia sicut prius  
aspiciunt. Unde etiam postmodum, si de corpore predicti martyris  
aliquando questio oriretur, Romualdus penitus affirmabat in ipsa  
ęcclesia esse reconditum, et quamdiu vir sanctus vixit, hoc proferre  
testimonium non cessavit. 
Habebat quoque Romualdus consuetudinem ante precipuum  
altare ęcclesię orationi frequenter incumbere, ibique, postquam fratres  
abscederent, multis Deum satagebat gemitibus exorare.  
Dumque hoc quadam die post visionem attentius faceret, tanto  
mox divini amoris igne mentem illius Spiritus sanctus accendit, ut  
in fletum repente prorumperet, uberes lacrimarum rivos restringere  
non valeret, monachorum se pedibus prostratus advolveret,  
tradi sibi monachicum habitum inenarrabili desiderio  
flagitaret. Monachi vero dum patris eius duritiam metuunt, conversioni  
illius aditum pandere non presumunt. Honestus  
autem, qui tunc Ravennę archiepiscopalem cathedram optinebat,  
olim Classensis cęnobii abbas extiterat . Hunc ergo Romualdus  
impiger adiit eique omne sui cordis desiderium patefecit.  
Qui alacer factus castę concupiscentię exhortationis stimulos  
addidit fratribusque ut eum suo collegio incunctanter asciscerent 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |