infinitum distantia coniuncta sunt, et etiam bonitas in hoc quod non despexit
proprii plasmatis infirmitatem, sicut dicit Damascenus. Sed
sicut sapientia attribuitur Filio, ita bonitas Spiritui Sancto, et potentia Patri.
Ergo non decebat magis Filium incarnari quam Patrem vel Spiritum Sanctum.
2. Item, victoria potentiae attribuitur. Sed per Incarnationem secuta est de
hoste victoria. Ergo Incarnatio magis decebat Patrem, cui appropriatur
potentia.
3. Item, recreatio respondet creationi. Sed creatio appropriatur Patri; unde cum
dicitur Gen. 1: «In principio creavit Deus caelum et terram», Deus crean
exponitur Pater. Ergo et Incarnatio, per quam recreatio facta est, Patri potissime
conveniet.
4. Item, Incarnatio ordinata est ad hoc ut nos adoptionem filiorum reciperemus,
ad Gal. 4. Sed adoptare, proprium Patris est. Ergo Patrem decebat incarnari.
5. Item, videtur quod magis congruum fuerit Spiritum Sanctum incarnari.
Eorum enim quae magis vicina sunt, decentior est coniunctio. Sed Spiritus
Sanctus est persona magis nobis vicina, ut dicit Augustinus. Ergo Spiritum
Sanctum magis decebat incarnari quam Filium.
6. Praeterea, Incarnatio processit ex maxima caritate Dei quam ad nos habuit.
Sed caritas est proprie Spiritus Sanctus; vel etiam appropriate, si essentialiter
sumatur. Ergo Spiritum Sanctum potissime decebat incarnari.
SED CONTRA, in mente nostra sunt tria, tres personas repraesentantia: scilicet
mens, quae repraesentat Patrem; notitia, quae est verbum mentis repraesentans
Filium; et amor, qui repraesentat Spiritum Sanctum. Sed inter haec tria verbum
mentis maxime est corporale, secundum quod per vocem exterius sonat. Ergo et
Incarnatio convenientissime Verbum aeternum decuit, quod est ipse Filius Dei.
Item, secundum Philosophum, id quod est primum in
unoquoque genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo in Filio
Dei invenitur sicut et paternitas in Deo Patre, ex quo omnis paternitas in caelo
et in terra nominatur, Ephes. 3. Ergo convenientissime Filius Dei incarnatus
est, ut per ipsum adoptionem filiorum Dei reciperemus.
Praeterea, decentissima est coniunctio sapientiae et humilitatis; unde Prov. 11, 2:
«Ubi humilitas, ibi sapientia». Sed sapientia appropriatur Filio. Ergo ipsum
maxime decuit humilitas Incarnationis.
|
|