Liberate eam et eius Romanum populum, fratres vestros, et nequaquam invadi
permittatis a gente Langobardorum: sic non sint invase provinciae et possessiones
vestrae a gentibus, quas ignoratis. Non separer a populo meo Romano: sic non sitis
alieni aut separati a regno Dei et vita aeterna. Quicquid enim poposcitis a me, subveniam
vobis, videlicet et patrocinium inpendam. Subvenite populo meo Romano,
fratribus vestris, et perfeccius decertate atque finem imponite ad liberandum eos;
nullus enim accipit coronam, nisi qui legitime decertaverit. Et vos decertate fortiter
pro liberacione sanctae Dei eclesiae, ne in aeternum pereatis. Coniuro vos, coniuro,
ut praelatum est, dilectissimi, per Deum vivum et omnino praetestor: minime permittatis
hanc civitatem meam Romanam et in ea habitantem populum amplius a gente Langobardorum
laniari: sic non lanientur et crucientur corpora et anime vestrae in aeterno
atque inextinguibili Tartareo igne cum diabolo et eius pestiferis angelis; et ne dispergantur
amplius oves dominici gregis mihi a Deo commissi, videlicet populum Romanum:
sic non vos dispergat et proitiat Dominus, sicut Israheliticus populus dispersus
est.
Declaratum quippe est, quod super omnes gentes, quae sub celo sunt, vestra
Francorum gens prona mihi, apostolo Dei Petro, extitit; et ideo ecclaesiam, quam
mihi Dominus tradidit, vobis per manus vicarii mei commendavi ad liberandum de
manibus inimicorum. Firmissimae enim tenete, quod ego, servus Dei, vocatus apostolus,
in omnibus vestris necessitatibus, dum me deprecati estis, auxiliatus sum et victoriam
per Dei virtutem vobis de inimicis vestris tribui, et in antea tribuam nihilominus,
credite, si ad liberandum hanc meam civitatem Romanam nimis velociter occurreritis.
Mementote et hoc: quomodo et inimicos sanctae Dei eclesiae, dum contra vos praelium
ingruerunt, a vobis, qui parvo numero contra eos fuistis, prosternere feci. Pro quo
decertate, hanc meam velociter adimplere ammonitionem, ut perfectius meum adipisci
mereamini auxilium per graciam, que data est mihi a Christo domino deo nostro.
Ecce, filii carissimi, praedicans ammonui vos. Si obedieritis velociter, erit vobis
pertingens ad magnam mercedem, et meis suffragiis adiuvati et in praesenti vita
omnes vestros inimicos superantes et longevi persistentes bona terre comedetis et
eternam procul dubio fruemini vitam; sin autem, quod non credimus, et aliquam posueritis
moram aut adinvencionem, minime velociter hanc nostram inplendam adortacionem
ad liberandam hanc meam civitatem Romanam et populum in ea commorantem
et sanctam Dei apostolicam ecclesiam mihi a Domino commissam simul et eius praesulem,
sciatis: nos ex auctoritate sancte et unice trinitatis per graciam apostolatus,
que data est mihi a Christo domino, vos alienare pro transgressione nostrae adhortacionis
a regno Dei et vita aeterna.
Sed deus et dominus noster Iesus Christus, qui nos suo precioso redimens sanguine
ad lucem perduxit veritatis nosque praedicatores et inluminatores tocius mundi
constituit, det vobis ea sapere, ea intellegere eaque dissponere nimis velociter, ut
celerius hanc civitatem Romanam et eius populum seu sanctam Dei ecclesiam mihi
a Domino commissam ad eruendum occurratis, quatenus misericorditer sicut fidelibus
sue potenciae, meis pro vobis intervenientibus suffragiis, et im praesenti vita longevos,
sospites et victores conservare iubeat et venturo in seculo dona sue remuneracionis
faciat multiplicius promereri cum sanctis et electis suis.
Bene valete.
|
|